|
Sacramentum fidei dupliciter potest intelligi. Sacramentum enim fidei
vel ipsa fides intelligitur quae sacramentum est, vel sacramenta fidei
intelliguntur quae cum fide percipienda sunt, et ad sanctificationem
fidelium praeparata sunt. Nam et quaedam sacramenta militaria dicuntur,
quibus milites in sua conditione imperatori suo ad fidem conservandam
obligantur; et infideles quoque sacramenta quaedam habent, quae
sacramenta dicuntur, quamvis nec sacra sint, nec sacrae rei signa. Sed
exsecrationes potius et abominationes: quibus non sacrantur homines, sed
polluuntur. Tamen ad horum differentiam sacramenta fidei dicta intelligi
possunt quae a fidelibus tractantur, et cum fide ad sanctificationem
suscipiuntur. Primum ergo consideremus qua ratione ipsa fides
sacramentum dicatur, vel cujus rei sacramentum esse intelligatur.
Apostolus dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem (I Cor. XIII). Nunc scilicet quando per fidem videmus,
videmus per speculum in aenigmate; tunc autem quando videbimus per
contemplationem videbimus facie ad faciem. Quid est per speculum videre?
Imaginem videre. Quid est facie ad faciem videre? Rem videre. Puta
aliquem esse post te, vel supra te, aversus es ab illo, nec vides facie
ad faciem, facie tua ad faciem illius. Aversa est enim facies tua ab
illo: et si forte ille respicit ad te, non tamen tu similiter ad illum.
Quandiu igitur sic eris, non poteris illum videre facie ad faciem.
Exhibe speculum et pone ante te, statim videbis in eo imaginem illius,
qui est ad dorsum tuum, vel supra verticem tuum, et dices: Video te.
Quid vides? Jam aliquid vides, sed imaginem solam. Vides illum, sed in
imagine sua, nondum in facie sua. Nondum cognoscis sicut cognosceris;
nondum vides, sicut videris. Videris in te, vides in imagine. Ille ad te
respicit qui te videt; tu autem aversus es ab illo. Converte te ad
illum, et pone faciem ad faciem; et videbis jam non imaginem, sed ipsam
rem. Prius vidisti illum, sed in imagine sua: modo vides illum in facie
sua. Tamen cum ipsam rem videre incipis, agnoscis quia aliquid
similitudinis fuit illi quod visum est in imagine, ad id quod videtur in
re. Quod videtur in imagine sacramentum est: quod videtur in re, res
sacramenti est. Quod ergo videmus nunc per speculum in aenigmate,
sacramentum est ad illud quod videbimus facie ad faciem in manifesta
contemplatione. Sed quod est aenigma, et quod est speculum in quo
videtur imago donec ipsa res videri possit? Aenigma est Scriptura sacra.
Quare? quia obscuram habet significationem. Speculum est cor tuum, si
tamen mundum fuerit et extersum et clarificatum. Imago in speculo fides
in corde tuo. Ipsa enim fides imago est, et sacramentum. Contemplatio
autem futura, res et virtus sacramenti. Qui fidem non habent nihil
vident; qui fidem habent jam aliquid videre incipiunt, sed imaginem
solam. Si enim fidelis nihil videret, ex fide illuminatio non esset, nec
dicerentur illuminati fideles. Si autem jam ipsam rem viderent, et non
amplius videndum aliquid exspectarent, non per speculum in aenigmate,
sed facie ad faciem viderent. Ergo qui per fidem vident, imaginem
vident; qui per contemplationem vident, rem vident. Qui fidem habent,
sacramentum habent; qui contemplationem habent, rem habent. Fides ergo
sacramentum est futurae contemplationis; et ipsa contemplatio res et
virtus sacramenti; et accipimus nunc interim sacramentum sanctificandi,
ut perfecte sanctificati rem ipsam capere possimus. Si ergo summum bonum
hominis contemplatio creatoris sui merito creditur, non inconvenienter
fides per quam absentem videre quodammodo incipit, initium boni, et
principium restaurationis ejus memoratur. Quae videlicet restauratio
secundum incrementa fidei crescit, dum homo per agnitionem amplius
illuminatur, ut plenius agnoscat, et inflammatur per dilectionem, ut
ardentius diligat. Sic ergo justus, quandiu in hoc corpore existens,
peregrinatur a Domino, vivere habet ex fide, quemadmodum cum eductus de
hoc ergastulo fuerit, et introductus in gaudium Domini sui, vivere
habebit ex contemplatione. Sed mira Dei dispensatione agitur quod nunc
malitia interim hostis antiqui ad persequendos et impugnandos fideles
relaxatur, quatenus videlicet hoc homini reputetur pro merito; si nunc
per fidem ambulans, viam veritatis etiam impugnatus non deserat, qui
prius visione praesentis Dei roboratus, sola persuasione prostratus
erat. Ut autem in hoc praelio invictus stare possit, et bonum suum
illaesum custodire, dantur ei ut dictum est in sacramentis arma, quibus
se muniat; in operibus bonis tela quibus hostem prosternat, ut scilicet
fidei charitate et spe adjuncta, interius pariter roboretur et vivat.
|
|