|
Post fidem de sacramentis fidei tractare debemus. Sacramenta ab initio
ad restaurationem et curationem hominis instituta sunt; alia sub
naturali lege, alia sub scripta lege, alia sub gratia. Et in his semper
quae tempore posteriora fuerunt, effectu gratiae spiritualis digniora
inveniuntur. Omnia enim illa superioris temporis sacramenta, sive sub
naturali lege, sive sub scripta; signa quaedam fuerunt et figurae eorum
quae nunc sub gratia exhibita sunt sacramentorum. Et ideo effectum
spiritualem quem suo tempore operabantur, posita pro istis; illa virtute
et sanctificatione operabantur, quam sumpserunt ab istis. Si quis igitur
sacramenta priora effectum sanctificationis habuisse negaverit, non mihi
recte sentire videretur.
|
|