CAP. II. De prima differentia praecedentium et subsequentium sacramentorum.

In hoc tamen dignitatem sequentium indubitanter praeferimus, quod illa et visibilia, et signa visibilium fuerunt; ista vero cum sint ipsa quidem visibilia, tantummodo invisibilis gratiae signa et sacramenta existunt. Ideo sacramenta gratiae, primum per benedictionem virtutem in se sanctificationis suscipiunt, ac deinde quam continent in se sanctificationem conferunt, ut sint ex sanctificatione sanctificantia, atque haec ex sua sibique coelitus indita sanctificatione conferant, quod illa per haec ex sola horum significatione conferre consueverant. Passio namque Salvatoris quae primo loco sacramenta gratiae ad effectum salutis sanctificat, mediantibus istis etiam illa prioris temporis sacramenta sanctificabat, ut eadem salus esset, et his qui recta fide signa futurorum in illis venerati sunt, et his qui effectum salutis in istis percipiunt.