|
Illud quoque inter ipsa primi temporis sacramenta quae sub naturali lege
erant, et ea quae vel sub lege scripta, vel sub gratia instituta sunt
sacramenta interesse perspicimus, quod illa voluntatis magis esse
videntur, ista necessitatis. Illa ex voto celebrata, ista ex praecepto.
Neque enim existimandum est illa prima naturalis legis sacramenta, sive
decimas videlicet, sive sacrificia, sive oblationes; ita homini ex
necessitate indicta, ut qui ea non exsecutus fuisset, reatum
praevaricationis incurreret, quemadmodum ille qui fideliter ea coleret
meritum devotionis suae inveniret. Nusquam enim legimus quod ante legem
scriptam, Deus homini dixerit, qui decimas non dederit, qui sacrificia
non obtulerit: sicut postea per legem dixit: Masculus cujus caro
praeputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo (Gen.
XVII). Et sicut sub gratia terribiliter intonuit: Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei
(Joan. III). Unde conjicimus quod sacramenta illa prima magis ad
exercendam devotionem proposita fuerant, quam ad obtinendam salutem
indicta. Nam qui nihil possidebat, unde decimas offerre debebat? qui
nihil habebat, quae sacrificia et quas oblationes offerre poterat? Votum
vovit Jacob Deo dicens: Si Dominus Deus meus fuerit mecum (Gen. XVIII),
etc. Ac deinde subjungit: De universis quae dederis mihi decimas et
hostias pacificas offeram tibi (ibid.). Quod ergo ex voto se facturum
spopondit, quod hoc ex necessitate mandati non deberet, patenter
ostendit.
|
|