CAP. IV. Quod homo a Deo instructus est ad decimas offerendas.

Probabile tamen est omnino hominem ad haec exercenda a principio a Deo instructum et eruditum fuisse, ut primi contemptus culpam subsequentis devotionis studio aboleret, et qui in semetipso contumax exstiterat, in suis postmodum obtemperare consuesceret. Unde enim homo rerum suarum decimam potius quam nonam vel octavam, vel aliam quamque partem offerendam esse scire potuisset, nisi a Deo doctus fuisset? Ex quo conjicimus quod Deus quidem hominem a principio ad haec exercenda consilio erudivit, sed praecepto non obligavit, donec postea inveniret illa, in quibus homo praecepti capax, obedientiam exhiberet, et praevaricationem cavere addisceret. Primum igitur ante legem parvulos consilio nutrivit. Postea sub lege exercitatos praecepto tentavit. Novissime sub gratia perfectos in libertate spiritus ambulare permittit. Ut igitur breviter supradicta ad memoriam revocemus, quae sit differentia inter sacramenta Novi Testamenti, et illa quae vel sub lege naturali, vel sub scripta lege sacramenta fuerunt attendenda consideremus.