|
Prima igitur differentia quod sacramenta Novi Testamenti primo loco
gratiae spiritualis signa sunt; et ad ipsam gratiam sanctificandis
conferendam infusa sibi benedictione principaliter instituta. Illa vero,
signa horum tantum; et mediantibus his quorum signa fuerunt, ne sine
salute essent, qui tempus redemptionis praecesserunt, gratiam in
sustentationem contulerunt. Secunda differentia est quod qui in illis
sacramentis imbuebantur antiqui justi; nondum adhuc regni coelestis
januam intrare potuerunt donec salvator per carnem assumptam coelos
ascendit, et omnibus in se credentibus ac se sequentibus viam aperuit.
Tertia differentia est quod sacramenta naturalis legis non ex praecepto
indicta videntur, sed ex consilio ad votum proposita; sacramenta vero
scriptae legis et gratiae necessitatem quamdam exsecutionis inducere
propterea quod non ex consilio tantum, sed ex praecepto esse instituta
noscuntur.
|
|