CAP. VI. Quare prima mutata sunt per secunda.

Sed oboritur non contemnenda quaestio, quare videlicet si eumdem salutis effectum tam per praecedentia quam per subsequentia, gratia contulit; divina jussio ritum antiquorum per institutionem subsequentium abolevit. Nam si eadem virtus in illis sacramentis fuit, quid necesse erat, ut illa cessarent et ista succederent? Sed sciendum est quod divinae dispensationis ordo et ratio hoc poposcit, ut sicut ab initio, procurrente tempore, magis ac magis adventus salvatoris appropinquavit; sic semper magis ac magis effectus salutis cresceret, et cognitio veritatis. Propter quod et ipsa signa salutis per successionem temporum; alia post alia mutari debuerunt, ut cum effectus gratiae divinae in salutem cresceret, simul quoque et ipsa sanctificatio in ipsis signis visibilibus evidentior appareret. Erat quippe idem salvator, eadem gratia, eadem fides, illic venturi, hic exhibiti. Sed quia ipse per quem salus dabatur, longe erat, ejusdem salutis signa obscura esse debuerunt. Postea vero paulatim ejus adventu appropinquante, oportebat ut eodem ordine, et fides in cognitione, et gratia in salute cresceret; et eadem gratia in sacramentis foris, et signis suis, evidentius se manifestaret. Quapropter primum per oblationem; et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismum, expiationis et justificationis sacramentum formari institutum est, quia ejusdem mundationis forma et similitudo, in oblatione quidem occulte invenitur, in circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifeste declaratur. Primam namque institutionem accepit homo ut pro remediis salutis exterioris substantiae partem offerret Deo, partem ad usum proprium retineret, quatenus in hoc facto disceret ea quae intrinsecus bona erant Deo tribuere, quae vero mala, sibi imputare. Denarius quippe (quoniam perfectus numerus est) signum est bonitatis et virtutis, quae Deo tribuitur, et in homine a Deo cognoscitur. Nonarius autem quia minus habet a perfecto habet perfectum et vitium, et corruptionem significat, quae merito homini deputatur. Propterea igitur homo decimam dare Deo, nonam sibi retinere praecipitur, ut quod bonum est in se a Deo esse, quod vero malum est a se esse confiteatur. Sed hoc signum quasi de lege sumptum, magis docuit hominem quid esset, quam quid fieret. Igitur cum tempus advenisset quo veritas ipsa declarari debuerat, datum est remedium per circumcisionis sacramentum, ubi dum de exteriori substantia hominis pars non quidem naturaliter superflua, sed ejus quod superfluum est figura, praecipitur; jam manifestius illa peccati circumcisio, quam in interiori homine gratia perficit, demonstratur. Quia autem circumcisio exteriores sordes et enormitates quae foris sunt resecat; ablutio autem interiores maculas emundat: convenienter jam manifestata veritate in adventu Christi cessare debuit circumcisio, ut illud sacramentum succederet quod perfectam hominis emundationem et interiorem animae candorem, quem in ipso et per ipsum sacramentum adipiscitur, posset declarare. Amplius autem quia circumcisio quidem sordes aufert, sed dolores infert; ablutio vero inquinatos sine dolore emundat, idcirco priori populo in timore servienti, et sub lege laboranti, circumcisio ad emundationem data est; novo autem populo in gratia per charitatem ambulanti, ablutio. Videntur ergo prima illa sacramenta quae sub naturali lege praecesserunt, quasi quaedam umbra veritatis; illa vero quae postea sub scripta lege secuta sunt, quasi quaedam imago vel figura veritatis; ista autem quae sub gratia novissime consequuntur non jam umbra vel imago, sed corpus veritatis. In quibus salutis effectus, quoniam et perfecte eatur et evidenter ostenditur, quasi spiritus in corpore viventi, exteriori motione proditur; sic in eis invisibilis gratiae vita clarissime demonstratur. Prima ergo sacramenta umbra fuerunt; secunda imago; tertia corpus; post quae quarto loco sequitur veritas spiritus. Haec in praesenti, de sacramentis naturalis legis dicta sufficere putamus, quae tunc quidem sicut superius jam commemoratum est, ita fidei justificanti juncta fuisse credimus, ut in eis esset exercitatio devotionis, non necessitas obtinendae salutis. Sola enim fide ex dilectione operante, illi tunc justificabantur, qui per gratiam ad participationem futurae redemptionis servabantur. Sed quia de primis illis sacramentis quibus devotio fidelium tunc exercebatur, jam quaedam pro tempore diximus, etiam de operibus aliqua dicenda putamus.