|
Tria sunt genera operum; quaedam ita bona sunt, ut nunquam licite
praeteriri possint: quaedam ita mala, ut nunquam licite possint
committi: quaedam autem media sunt, quae pro tempore et loco agi possunt
et praetermitti. Sola illa igitur quae sic se habent ut nunquam licite
fieri possint, lex naturalis prohibuit; illa vero quae nunquam licite
possunt praetermitti, sola praecepit, media omnia ad utrumlibet
relinquens. De prohibendis unum praeceptum in corde hominis scripsit.
Quod tibi non vis fieri. alii non feceris (Tob. IV). De praecipiendis
similiter, unum: Quaecunque vultis ut vobis faciant homines, et vos
similiter facite illis (Matth. VII); ut videlicet homo ex sui
consideratione disceret qualem se erga proximum exhibere deberet. Sed
postea cum lex subintraret et disciplinam vivendi arctiorem proponeret;
ex his quae media fuerant, quaedam excepit; alia per praeceptionem, alia
per prohibitionem in alteram partem deflexit, ut, quemadmodum primo
homini in paradiso Deus de concessione naturali unam pro praecepto
disciplinae prohibitionem exceperat, ita modo filiis ejus non in una
veritate stantibus, sed per varios errores dissipatis; non unum de
concessione naturali praeceptum disciplinae quasi probandis, sed quasi
corrigendis et reparandis multa formaret, ut quanto magis se in mediis
temperare discerent, tanto levius inconcessa cavere valerent. Illic
multa concessa, pauca sunt prohibita; hic multa prohibita, pauca
concessa. Illic dictum est homini, ut de ligno scientiae boni et mali
non comederet, non quia lignum malum erat, sed quia obedientia probanda
erat. Hic dictum est ut carnem cum sanguine non comederent, ut discerent
horrere crudelitatem; carnem porcinam non ederent, ut detestarentur
immunditiam; in bove et asino non ararent, ut praedicationi noxiam
agnoscerent pigritiam et stultitiam; et caetera similia, quae omnia
media erant. Illa vero quae sub lege naturali in duobus praeceptis
clausa fuerant, per scriptam legem postea septem illis, quae in secunda
tabula proposita sunt praeceptis explicata sunt et distincta, ex quibus
primum erat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis
longaevus super terram (Exod. XX). Secundum: Non occides; tertium: Non
moechaberis; quartum: Non furtum facies; quintum: Non falsum testimonium
dices; sextum: Non concupisces uxorem proximi tui; septimum: Non
concupisces rem proximi tui. In quibus et hoc non negligenter
praetereundum est, quod ex his septem unum solummodo secundum
praeceptionem datum est; sex reliqua secundum prohibitionem. Primum
namque peccatum hominis fuit inobedientia; et idcirco vita ista quae
homini ad poenitentiam conceditur, tota obedientia deputatur. Quia
igitur homo in malis agendis, ex propria concupiscentia in diversa
distrahitur, in bonis agendis sola obedientiae regula gubernatur. Ideo
in malis cavendis quae habet ex semetipso, et per semetipsum facere
potest, erat sigillatim instruendus; ad bona vero agenda ad obedientiam
solummodo revocandus, ut ubi per sententiam alius salubrius disceret
quod in se agere debuisset. Cum enim jubetur homo patri et matri honorem
deferre, non hoc ad carnales parentes solum referendum est, sed potius
hoc ei praecipitur, ut qui Deum aliquando in praeceptis suis contempsit,
nunc propter Deum homini superiori obedientiam atque honorem exhibere
non dedignetur.
|
|