|
Primus status ab Adam usque ad Abraham magis proprie determinatur.
Quamvis enim per Moysen lex scripta data sit; ante Moysen tamen
observantia legalis in circumcisione exordium sumpsit. Primum illud
saeculum sub lege naturali, quasi in confusione quadam transierat; et
qui in eo fideles exstiterant, quasi pauca quaedam grana in humano
genere dispersa. et ab invicem discreta, sola intus fide unita fuerant.
Ut ergo ad interiorem unitatem commendandam exterior conderetur, et
esset in manifesto forma fidei; ad quam ex dispersione sua qui vocandi
fuerant invitarentur; propositus est unus ad quem, in uno perficiendo
qui assumendi postea fuerant, omnes colligerentur. Vocatus est Abraham
unus ex multis; unitas principium unionis, ut ad sinum illius
colligerentur quicunque post illum fide illi et devotione jungerentur.
Vocatus est ergo ut exiret de terra sua, et recederet ab illis quibus
unitus fuerat, nec conjungeretur illis ad quos ibat. Et data est illi
forma quam transmitteret ad omnes ex ipso nascituros; et omnes in ipsa
una forma unum futuros, ut cum fidelium numerus augeretur, unitas tamen
fidei non multiplicaretur, ut primum in illius forma unum essent, qui ex
ipso nascerentur, postea et unum fierent qui in eadem fide ipsi
sociarentur. Extunc ergo unitas populi Dei incoepit, et unitas
conversationis fidelis, quae primum signata est per sacramentum
circumcisionis postea signanda per sacramentum baptismatis. Primum
signaculum in carue sub quo uniendi erant, qui in carne unum erant
Propterea circumcisio data non erat nisi semini Abrahae, ut in carne
signarentur qui in carne unirentur. Postquam autem ad hanc unitatem
accesserunt qui secundum carnis generationem ex ipso non fuerunt,
positum est signaculum unionis extra substantiam carnis, quia spiritu et
fide unum facti sunt, qui unum carne non fuerunt.
|
|