|
Tria genera sacramentorum inveniuntur fuisse sub lege scripta, quaedam
specialiter ad remedium, quaedam vero ad obsequium, quaedam ad cultum
divinum. Prima pertinent ad peccatorum remissionem; secunda ad
exercendam devotionem; tertia ad colendam pietatem.
Prima instituta fuerunt quasi ad necessitatem, ut in eis homo
sanctificaretur, qualis circumcisio fuit, et hostiae pro peccato et pro
delicto et caetera; quaedam quae specialiter ad emundationem et
remissionem instituta fuerunt.
Secunda autem quasi ad exercitationem fuerunt proposita, ut in eis
devotio fidelium exerceretur, et meritum augeretur: quales fuerunt
hostiae pacificorum, quae offerebantur a fidelibus ad reconciliandam
sibi gratiam divinam.
Tertia instituta fuerunt quasi ad praeparationem quamdam, ut quasi
instrumenta quaedam essent ad caetera sacramenta tractanda et
sanctificanda, quale fuit atrium et tabernaculum, et omnia utensilia
quae continebantur in eis; necnon et sacra indumenta ministrantium, et
caetera omnia quae ad exornandum elementum divinum fuerunt instituta.
Item sacramenta alia fuerunt quae sanctificabantur ad emundationem; alia
quae tractabantur ad devotionem; tertia quae exercebantur ad
venerationem. Prima necessitatis; secunda virtutis; tertia laudationis.
Prima suscipiebantur ad sanctificationem; secunda tractabantur ad
devotionem; tertia exercebantur ad laudationem. Iterum sacramenta alia
erant in rebus quibusdam sanctificatis, alia in sacrificiis et
oblationibus, alia in ministeriis divinis. Sic res eadem multis modis ad
evidentiam distingui potest. Sacrificium dicebatur, quando de animalibus
fiebat immolatio. Oblatio vero aliarum quarumlibet rerum vocabatur.
Sacrificiorum tria sunt genera: alia enim sunt holocausta, alia
simplicia sacrificia, alia pacifica. Holocaustum vocabatur quod vel ex
debito, vel sponte oblatum totum incendebatur. Sacrificium vocabatur
quod pro debito institutionis oblatum partim cremabatur partim
reservabatur. Pacifica dicebantur quae sponte offerebantur, sive pro
gratiarum actione, sive pro praecedentis voti adimpletione, sive pro
voluntaria et spontanea devotione. Holocaustum aliquando fiebat de
armentis, aliquando de pecoribus, aliquando de volatilibus. Oblatio
aliquando de simila fiebat, quae dicebatur sacrificium crudum: aliquando
de clibano, aliquando de sartagine, aliquando de craticula, quod
sacrificium coctum vocabatur. Sacrificia alia pro peccalo erant: alia
pro delicto; pro peccato quidem, ut peccatum expiaretur; pro delicto, ut
expiaretur delictum. Peccatum est quando fit quod fieri non debet;
delictum est quando non fit quod fieri debet. Et in his quidem omnibus
sacramenta constabant. Sciendum vero quod haec omnia non talia
sacramenta intelligere debemus, qualia superius sacramenta quae proprie
sacramenta dicuntur, esse debere definivimus; sed in his et hujusmodi
quaedam ob hoc solummodo sacramenta vocata; quia sacrarum rerum signa
fuerunt. Sic ergo aliud est sacramentum sanctificationem significans
tantum, et sanctificatione sanctificans; aliud non sanctificans, sed
significans tantum. Et de sacramentis quidem scriptae legis hactenus
dixisse sufficiat; de promissionibus vero quas in tertia parte primae
distinctionis posuimus; tractare propositi praesentis non fuit. Sunt
igitur tria quae lex scripta continebat: praecepta, sacramenta,
promissa.
Explicit liber primus.
|
|