CAP. II. De circumcisione.

Mandavit itaque Deus Abrahae ut circumcideret pellem praeputii sui; ipsi in signum, posteris in exemplum, tantum ad priorem statum superaddens, quatenus per hoc signaculum populus Dei ab infidelibus discerneretur, quousque ille veniret qui non solum de filiis Abrahae, sed de universis gentibus fideles colligeret; ac per hoc, sicut dictum est, non jam per signaculum carnis in genere, sed per signaculum baptismatis secernerentur in sanctificatione. Sane quicunque interim non de semine Abrahae fideles exstiterunt; huic praeceptioni subjecti non fuerunt. Neque circumcisionis (quae soli semini Abrahae indicta fuerat) suscipiendae debito tenebantur, sed fide operante per dilectionem, sicut et prius sub lege naturali priusquam circumcisio instituta fuisset; qui justi fuerant sine circumcisione salvabantur. Modus autem circumcisionis talis erat. Praeceptum fuit, ut puer masculus octavo die a nativitate sua circumcideretur in carne praeputii sui (Gen. XVII). Et sunt qui addendum putant cultello de petra facto, quod tamen nulla alia auctoritate probant, nisi quod Sephora, uxor Moysi, territa ab angelo, acutam petram sumpsisse legitur, et ea praeputium filii sui circumcidisse (Exod. IV). Et Josue, in terram promissionis ingressurus, secundo in populo Israel circumcisionis sacramentum cultris petrinis innovasse memoratur (Josue V). Sed illud in altero quidem ob festinationem magis et trepidationem; in altero vero ob typum et significationem veri Jesu, quam per consuetudinem factum, non inconvenienter existimatur. Ut ostenderetur igitur sacramentum circumcisionis, non quemadmodum priora sacramenta ad voluntatem propositum, sed ex necessitate exsequendum, praeceptum comminatione firmatur cum dicitur: Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo (Gen. XVII). Causa quoque subinfertur, cum dicitur: Quia pactum meum irritum fecit (ibid.). Si ergo per pactum Dei irritum factum praevaricationem primorum parentum intelligimus, cum incircumcisus ob praevaricationem pacti periturus dicitur, manifeste datur intelligi sacramentum circumcisionis ad hoc institutum ut per ipsum homo a debito primae praevaricationis liberaretur. Idem enim salutiferae curationis auxilium circumcisio contra originale peccatum in lege cooperabatur quod nunc baptismus, excepto quod regni coelestis januam primi patres intrare non poterant, propter quod necessaria fuit mors Christi, quae aditum vitae patefaceret. Tres sane sunt circumcisiones: Una in carne tantum exterius, quae sacramentum est. Duae aliae sunt quae sunt res, et virtus sacramenti. Altera quae fit in praesenti, quando anima per depositionem iniquitatis circumciditur; altera quae in futuro fiet, quando per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur est in carne, secunda in mente, tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Scriptura aliquando tempus resurrectionis significat quod post praesentem (quae septem diebus currit) vitam sequitur, aliquando tempus gratiae, in quo quasi post Sabbatum legis, aeterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito igitur prima illa circumcisio quae sacramentum erat illarum duarum; jussa est fieri octavo die ut ostenderetur quod in tempore gratiae corda circumcidenda erant, per emundationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis corpora, per depositionem corruptionis. Propterea autem solis masculis data est circumcisio carnis; quia sacra Scriptura per masculinum sexum animam, per muliebrem vero carnem significare solet, ut videlicet ostenderetur, quod illa exterior circumcisio animabus sanctificationem contulit, sed carni non abstulit corruptionem. Cultellus de petra factus, Christum significat. De quo dicit Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. X), de uno scriptum est: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I). In carne praeputii jussa est fieri, quia ad remedium data est contra originale peccatum; quod a parentibus contraximus, per illud membrum propagati. Porro feminae in populo circumcisionis sola fide salvabantur, sacrificiis et oblationibus, aliisque legis caeremoniis purificatae; ipsam quoque circumcisionem fide suscipientes, et in eis qui carnem illam susceperunt, venerando participantes. Masculi qui morte praeventi ad octavam diem pervenire non potuerunt, et ob hoc sine circumcisionis sacramento ab hac vita recesserunt, sola fide parentum cum oblationibus et sacrificiis intervenientibus non improbabiliter salvati existimantur, pro eo quod praeceptum circumcisionis non nisi masculis ad octavum diem venientibus indictum esse videtur, ac per hoc praevaricationis reos non fuisse, qui contemptores praecepti non fuerant, quod datum non fuerat nisi pervenientibus ad diem octavum. Praecipue ne miserabilior hic sexus appareat; et ei etiam praejudicetur in illo a quo alter sexus absolutus omnino fuisse comprobatur. Sed merito quaeritur, an ii qui diem octavum negligentia sive contemptu parentum, sine sacramento circumcisionis transierunt; postmodum eodem sacramento percepto salutis effectum consecuti sunt, cum praeceptum divinum hoc sacramentum non nisi die octavo celebrandum indixerit. Et potest fortassis non irrationabiliter credi, quod sicut de gentibus ad ritum legis venientes, hoc sacramentum qualibet aetate ad salutem perceperunt, ita etiam si qui sub lege tempore suo hoc non percepissent, ad salutem tamen et remedium eis operatum sit, si illud postmodum suscipiendo priorem negligentiam correxerunt. Sic igitur circumcisionis sacramentum semini Abrahae sanctificando et signando pariter datum est; sanctificando, ut justificaretur; signando, ut a caeteris gentibus discerneretur, quatenus singularis maneret, et discreta generatio de qua Christus nasceretur. Unde consequenter colligitur probabile esse illi semini Abrahae circumcisionem ex praecepto indictam, de qua Christus nasciturus erat, ut videlicet post Abraham Isaac, post Isaac Jacob, ac deinde duodecim tribus quae de ipso Jacob exortae sunt. Nam et Job secundum quosdam de Esau stirpe fuisse creditur, qui tamen circumcisus fuisse non legitur.