|
Lex scripta tria continet: Praecepta, sacramenta, promissa. In
praeceptis est meritum, in promissis est praemium, in sacramentis est
adjutorium. Per praecepta eundum fuerat ad promissa. Sed quia homo per
se infirmus erat, venerunt sacramenta media, inter praecepta et promissa
quae illum adjuvarent, et ad praecepta perficienda, et ad promissa
obtinenda. Sub lege naturali pauca erant sacramenta, sub lege scripta
utraque multiplicata sunt, et praecepta scilicet et sacramenta. Nam cum
primum medicus Deus ad hominem aegrotum curandum accessisset, totum
occupaverat morbus, quem totum reliquerat salus. Et apposuit in corpore
generis humani in primis pauca antidota, et paucis membris, id est
paucis personis, ut paulatim morbus deficeret et salus cresceret. Postea
sub lege scripta, remedia plura contulit, et plures reparavit. Duo
praecepta fuerunt sub lege naturali et tria sacramenta. Duo praecepta:
Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV). Et quaecunque vultis
ut vobis faciant homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII). Tria
sacramenta: decimae, oblationes, et sacrificia. Decimae in portionibus,
oblationes in rebus, sacrificia in animalibus. Sub lege scripta multa
fuerunt praecepta, et multa sacramenta. Praecepta enim legis scriptae,
alia fuerunt mobilia, alia immobilia. Mobilia sunt quae ex dispensatione
ad tempus sunt ordinata. Immobilia sunt quae a natura veniunt, et vel
ita mala sunt, ut nullo tempore sine culpa fieri possint, vel ita bona,
ut nullo tempore possint sine culpa dimitti.
|
|