|
Immobilia ergo sola lex naturalis habuit duobus praeceptis comprehensa.
In uno bona praecipiendo, in altero mala prohibendo. Haec vero duo
praecepta naturalis legis per legem scriptam latius explicata sunt et
distincta, per septem illa praecepta quae secunda tabula continebat. In
quibus ostenditur qualem se exhibere debeat homo erga proximum,
quemadmodum in tribus praecedentibus demonstratur, qualem se exhibere
debeat homo erga Deum. Unde et prima tabula dicta est, quia
excellentiora continet mandata, quae pertinent ad dilectionem Dei.
Secunda autem quia inferiora et proxima post haec praecepta continet
quae pertinent ad dilectionem proximi. Vel prima tabula dicitur, quia in
ea continentur praecepta quae insinuant fidem; secunda quia in ea
continentur praecepta quae instruunt ad bonam operationem. In prima
tabula tria sunt praecepta, quia quae fide creditur Trinitas, est Deus.
In secunda tabula septem sunt praecepta; quia in praesenti vita (quae
septem tantum dierum circulo volvitur) officia humanitatis proximo
exhibentur. Tria vero et septem denarium complent; quia perfectum facit
fides recta, et operatio bona. Primum praeceptum primae tabulae ad Deum
Patrem pertinet, sicut praeceptum primum secundae tabulae ad hominem
patrem, ut utrinque paternitas principii auctoritate honoretur. In prima
tabula praeceptio est et prohibitio, similiter in secunda, ut utrumque
studeas et facere quod debes, et cavere quod non debes. In altero namque
si offendis, delictum est. In altero vero si offendis, peccatum est.
Facere enim non facienda peccatum est, facienda autem non facere,
delictum.
|
|