|
Audi Israel: Deus tuus Deus unus est, ipsum adorabis, et illi soli
servies (Deut. VI). Non hoc totum de praecepto est quod dicitur, quia
ante praeceptum per admonitionem ad obedientiam auditoris animus
praeparatur. Audi, Israel, hic nota obedientiam; Deus tuus, hic nota
gratiam; Deus unus est, hic nota doctrinam, quasi diceretur: obedientiam
exhibe, gratiam intellige, veritatem agnosce. Quod audis, hoc est
obedientia quam exigeris; quod Deus tuus, est gratia qua perveneris;
quod Deus unus, veritas qua illuminaris et perficeris. Deum tuum audi
qui tibi misericordiam jam exhibuit, et necdum tamen a te servitium
accepit, ut scias ab ipso esse utrumque; scilicet quod a te exigit opus
virtutis, et quod tibi promittit praemium retributionis. Audi Israel,
hoc est, ausculta et acquiesce. Omnis enim virtus ab obedientia incipit,
quemadmodum omne vitium ab inobedientia procedit. Frustra namque vel
inobedienti gratia, vel contumaci doctrina, vel non intelligenti
praeceptum daretur. Idcirco primum dicit: Audi Israel, ut sis obediens;
Deus tuus, ut devotus existas; Deus unus est, ut veritatem agnoscas.
Deinde sequitur praeceptum: Ipsum adorabis, hoc pertinet ad fidem; et ei
soli servies, hoc pertinet ad operationem. Fides enim operans ex
dilectione perfectum facit, quia nec opus sine fide, nec fides cui
tempus suppetit accepta est sine opere. Propterea adora recte credendo,
servi bene operando. Quaeri autem potest an id quod dixit; ei soli ad
utrumque referendum sit, ut dicatur: Ipsum solum adorabis, et ei soli
servies. Sed hoc quomodo stare poterit, quia saepe in Veteri Testamento,
sanctos viros non solum angelos adorasse, sed etiam homines legimus; nec
tamen propterea alicubi reprehensos invenimus? Et in Novo etiam
Apostolus fideles ad serviendum superioribus et praelatis summopere
exhortatur. Sciendum ergo est quod alio modo homines, alio modo Deus
adorari praecipitur. Usu namque veteri superiores quique ab inferioribus
adorari dicebantur, quando eis sive incurvatione genuum, sive capitis
inclinatione ab his reverentia exhibebatur. Deum autem adorare, est ei
totam mentem per humilitatem ac devotionem substernere, et ipsum
principium ac finem omnis boni credere. Quod ei soli nos debere nemo est
sanae mentis qui ambigat. Unde ipse quoque per prophetam de se testatur
dicens: Honorem meum [gloriam meam] alteri non dabo, et gloriam [laudem]
meam sculptilibus (Isai. XLII). De servitute vero ad ipsum competenter
intelligi potest, quia nimirum omnis ille rectissime soli Deo servire
dicitur, qui et secundum Deum homini superiori humiliter se subjicit; et
ubi causa Dei impugnatur, fideliter contradicit. Qui cavet sollicite ne
in sua servitute vel per timorem hominis contra Deum quid faciat, vel
terrenae retributionis lucrum in intentione, coelesti praemio anteponat.
Sed in Graeco manifestior sententia expressa est. Graeca namque locutio
divinam servitutem ab humana proprio vocabulo distinguit, quod latinitas
non habet. Ibi enim Dei servitus latria, et humana dulia vocatur. Et ob
hoc idololatrae vocati sunt, qui eam servitutem quam Deo debuerunt
idolis exhibebant. Sed Latina lingua utramque sub eodem nomine
servitutem comprehendit, et propterea obscurior significatio facta est
cum dicitur. Ei soli servies, quod in Graeco ambiguum non est. Sed cum
praeceptum ad Patrem pertineat, quare dictum est: ei soli servies, quasi
etiam Filio et Spiritui sancto serviendum non sit? Sed quod dictum est
soli non excludit communionem Filii et Spiritus sancti, sed quidquid
Deus non est. Pater autem et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est,
ipse solus adorandus est, eique soli et non alteri serviendum est, ea
videlicet servitute quae ei soli debita est. Nam et in Evangelio, cum
dicitur: Nemo novit Patrem nisi Filius (Matth. XI), non utique Spiritus
sanctus a Patris cognitione excluditur, cum ipse etiam profunda Dei,
teste Apostolo, scrutetur (I Cor. II). Sed est ejusmodi loquendi genus,
ut dicatur nemo, nisi ille videlicet qui non est, hoc quod ille. His pro
brevitate transcursis ad consequens mandatum discutiendum transeamus
quod tale est: non assumas nomen Dei tui in vanum (Exod. XX; Deut. V).
Hoc ad simplicem litterae sensum taliter intelligi debet, ut nomen Dei
homo in vanum non assumat, id est vel ad mendacium affirmandum vel ad
idolum venerandum; scilicet ut neque idola nomine divino honoret, neque
falsitati nomen divinum associet. Mystice autem nomen Dei assumere in
vanum, est Filium Dei visibilem per humanitatem factum, creaturam
existimare. In vanum quippe nomen Dei assumit, qui Filium Dei aeternum
ex tempore coepisse credit. Nomen siquidem Patris Filius dicitur, quia
in Filio, et per Filium Pater invisibilis manifestatur; non solum quando
mundus per ipsum factus est; verum etiam quando per ipsum homo est
redemptus. Sane qui Filium Dei hominem factum confitentur, nequaquam in
vanum nomen Dei assumunt, quia quem credunt hominem per id quod
assumpsit ex tempore; verum Deum agnoscunt, per id quod fuit ex
aeternitate. Potest adhuc aliter intelligi quod dictum est: Non assumas
nomen Dei tui in vanum. In vanum namque nomen Dei assumunt, qui Filium
Dei ad se missum, et pro sua salute incarnatum contemnunt. Quid est ergo
dicere: Ne assumas nomen Dei tui in vanum, nisi sicut veneraris et
adoras eum, propter hoc quod ab eo factus es; sic adora et venerare,
propter hoc quod ab eo es redemptus, quia non minus tibi contulit cum
redemit, quam cum creavit. Ad eumdem spectat sensum, quod ipse Filius in
Evangelio discipulis, et per discipulos omnibus in se credentibus dicit:
Creditis in Deum et in me credite (Joan. XIV). Modesta quidem ut decuit
pium nos admonens insinuatione, ut intelligamus eum non solum adorandum
a nobis in sua divinitate qua condidit, sed in humanitate etiam qua
redemit. Tertium praeceptum est observa Sabbatum (Exod. XX). Quatuor
Sabbata commemorare videtur Scriptura. Primum illud in quo Deus
perfectis operibus suis requievisse dicitur. Secundum illud quod filiis
Israel carnaliter custodiendum mandatur. Tertium illud quod populo Dei
servandum praecipitur. Quartum illud quod in promissione Sabbatum pro
Sabbato suis Deus dilectoribus pollicetur. Duo igitur sunt Sabbata
exterius: unum Dei, et unum hominis; et duo interius unum Dei, et unum
hominis. Sabbatum Dei quo exterius ab opere cessare dicitur, sacramentum
est illius interioris Sabbati ejus, in quo ipsius aeterna immortalisque
aeternitas inconcussa beatitudine perfruens, nullo unquam labore
fatigatur. Sabbatum hominis quod ei visibiter exterius servandum
praecipitur, sacramentum est interioris Sabbati, ubi mens sancta per
bonam conscientiam a servitute peccati quiescens; in gaudio Spiritus
sancti jucundatur. Hoc Sabbatum quisquis in praesenti vita servaverit,
ut nullis consentiat malis, perveniet in futura vita, ad illud aeternum
Dei Sabbatum, ubi nulla sentiet mala. Sicut dictum est: Et erit Sabbatum
pro Sabbato, mensis pro mense (Isa. LXVI). Illud itaque praeceptum
specialiter ad Spiritus sancti personam referri videtur, cum dicitur:
Observa Sabbatum, ut videlicet in praesenti eum suscipiamus, et
custodiamus intra nos in gaudium bonae conscientiae, quatenus eum in
futuro suscipere et possidere mereamur, in gaudium vitae. Haec igitur
sunt praecepta tria primae tabulae. In quibus praecipue dilectio Dei
commendatur, et tota Trinitas unus Deus aequaliter adoranda et colenda
praecipitur.
|
|