CAP. VII. De septem aliis praeceptis quae sunt secundae tabulae.

Septem alia, secunda tabula continebat, quae hominem ad dilectionem proximi instituunt; et propterea septennario distinguuntur, quia in praesenti vita tantum quae septem diebus volvitur: nostra charitas pietatis operibus exercetur erga proximum; postea, consummatis operibus et finitis laboribus, per contemplationem pariter cum proximo beatificanda in Deum. Amor igitur proximi et temporalis est quantum pertinet ad exhibitionem operis, et aeternus quantum pertinet ad effectum dilectionis. Primum praeceptum secundae tabulae ad patrem pertinet hominem, sicut primum primae tabulae ad Patrem Deum. Utrobique paternitas praeponitur, utrobique principii dignitate honoratur, quia secundum quemdam modum, sic habemus principium nascendi per generationem a patre homine, sicut principium existendi per conditionem accepimus a Deo Patre; et paternitas hominis sacramentum est et imago divinae paternitatis, ut discat cor humanum in eo principio quod videt, quid debeat illi principio a quo est, et quod non videt. Sic ergo est dictum. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram (Exod. XX). Sicut superius dictum est in primo praecepto primae tabulae, ita et hoc non totum ad praeceptionem pertinet quod propositum; sed ibi quod praeter praeceptum erat praemissum est, hic subjunctum est: Audi, Israel: Deus tuus unus est (Deut. VI). Hoc totum ante praeceptum praemittitur, ipsum praeceptum postea subinfertur cum dicitur: Ipsum adorabis, et ipsi soli servies (ibid.). Hic praeceptum praecedit: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX), deinde subjungit: ut bene tibi sit, et sis longaevus super terram. Quid est ergo, quod ibi ante praeceptum causa praecepti praemittitur; hic post praeceptum subinfertur, nisi quia Deus diligendus est propter seipsum, et homo propter Deum? Nam et amor parentum, si ad solam carnem respicit, spirituale praemium non acquirit. Ex Deo igitur in nobis prius est, propter quod postea diligendus est a nobis, quia ejus gratia, nostra dilectio praevenitur, et nostra dilectio per ejus gratiam excitata subsequitur. In patribus autem carnis nostrae si ad id solum beneficium nostra dilectio tenditur, quo carnaliter ab his nostrum meritum praevenitur, quia ultra carnis affectum, et supra carnis intuitum non proficit, ad perfectionem praemii spiritualis non pertingit. Ergo propter vitam aeternitatis, diligendus est auctor vitae temporalis, ut scilicet non hoc diligatur, quia hanc ab illo, imo per illum, vitam accipimus, sed quia per hanc ad illam vitam intraturi sumus. Bene ergo cum dictum esset: Honora patrem et matrem, subjuncta est causa, ut bene tibi sit, et sis longaevus super terram, scilicet viventium, quia hoc diligere debemus in auctore vitae hujus quod ab illo per hanc vitam ad futuram vitam initiati sumus. Et pulchre honoranti principium suum, longaevitas promittitur, quia Deo per dilectionem adhaerentes aeternitatem promerentur. Sane quantum spectat ad sensum litterae, duobus modis parentes nostros honorare debemus, et obediendo eis videlicet in omnibus (exceptis his in quibus dilectio Dei Patris offenditur) et eos quantum facultas nostra suppetit, adjuvando. Sed et de patribus spiritalibus, id est praelatis nostris idipsum intelligere nihil impedit, quibus obedientiam debemus quantum nostra habet possibilitas, et auxilium imo servitium, quantum suppetit facultas. Secundum praeceptum secundae tabulae. Non occides (ibid.). Homocidium sit multis modis, manu, lingua, consensu. Manu fit cum quis alium actualiter vita privat, vel in locum mortis ubi vita privetur praecipitat, ut in carcerem, vel alium quemlibet talem locum. Lingua fit duobus modis, id est, praecipiendo vel suggerendo. Judaei quippe Christum occiderunt, dum ut occideretur, judici suggesserunt. Consensu similiter duobus modis fit homicidium, vel dum mortem alteruis desideramus et cupimus, vel si dum eum a morte liberare possumus, vitam ejus negligimus, id est, adjutorium non impendimus.

Tertium praeceptum secundae tabulae est: Non moechaberis (ibid.), id est non fornicaberis. Fornicatio est omnis illicitus concubitus; et est duplex fornicatio. Animae, unde Propheta: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII). Corporis, de qua hic agitur. Hoc enim praeceptum et quaedam alia, sub veteri lege tantum inchoata sunt, id est non plene, sed ex parte data, propter infirmitatem auditorum, quae postea, adveniente gratia, consummata sunt. Lex enim dicit: Non moechaberis, corporalem tantum moechiam prohibens. Christus dicit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V); omnem illicitam concupiscentiam tam animae quam corporis contradicens.

Quartum praeceptum est: Non furtum facies (Exod. XX). Furtum accipitur in hoc loco pro qualibet illicita usurpatione rei alienae, sive occulta sive manifesta. Qui enim furtum prohibuit, rapinam non concessit, cum sit majus peccatum (ut testantur sancti) aperte et violenter rapere: quam occulte subtrahere, quia majus odium et iram excitat. Sub furto etiam comprehenditur usura.

Quintum praeceptum secundae tabulae. Non falsum testimonium dices (ibid.). Ut ergo melius liqueat, quid sit falsum testimonium, altius incipiendum est, id est a mendacio. Aliud enim est simplex mendacium in falso testimonio, aliud in perjurio, aliud in voto, dum aliquis vovet quod non solvit. De quibus omnibus dicendum est. Primum autem de simplici mendacio, qua propter ponenda est descriptio mendacii, quidam mendacium sic diffiniendum putant. Mendacium est falsa significatio cum voluntate fallendi, vel quae praesentialiter adest, vel postea advenit. Nam si quis alteri promittens se aliquid daturum, habens voluntatem dandi cum promitteret, postea vero mutata voluntate dare nollet, mendacium esset, non quia in promissione cor duplex fuit, sed quia qui promisit postea cor duplicavit. Sic ergo intelligi potest quod dictum est. Mendacium est significatio falsa, id est oratio vel locutio per quam ille qui loquitur auditori falsum significare intendit, et putat. Nam, etsi ita sit ut dicit, mentitur tamen ille qui loquitur cum opinione et intentione fallendi. Jocosa mendacia, et ironiae, et parabolae, mendacia non sunt; alioquin sancti reprehensibiles invenirentur, quia in parabolis et ironiis multa locuti sunt. Sed ipse Christus in parabolis loquebatur ad ipsas turbas, quas utique in sermone suo non assumpsisset, si ullum in eis mendacium constaret. Hoc tantum interest quod jocosa mendacia et si falsitatis reatum non incidunt levitatis tamen culpam non evadunt. Est adhuc aliud genus mendacii, cum aliquis quasi humilitatis causa mentiri videtur, utpote cum se peccatorem dicit, ettamen non ita sentit ut dicit, de quo verissime dictum est, quia cum causa humilitatis quis mentitur, si antequam mentiretur peccator non erat; mentiendo efficitur quod non erat, quia qui peccatorem se dicit, et non ita credit, veritas in eo non est. Est aliud genus mendacii cum pro salute vel vita alterius conservanda aliquis mentitur, quod et ipsum nullo modo approbandum est. Male enim mentiendo vitam servat in alterius corpore, qui per mendacium veritatem exstinguit in suo corde. Potest tamen in hujusmodi aliquando veritas sine culpa celari, quando causa salutis nostrae sive utilitatis alienae ratio exposcit. Longe enim aliud est, quod verum est tacere, atque aliud quod falsum est asserere. Ipsa enim veritas dicit: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Joan. XVI); quod utique non dixisset, si veritatem tacere semper culpa esset. Falsum testimonium est cum quis alterius mendacio de veritate testimonium perhibet, qui non solum mentiendo reus efficitur, sed quia etiam ipsum mendacium contra veritatem patrocinari conatur; quod quidem si sciens fecerit damnabilis omnino malitia est; si autem ignorans, reprehensibilis negligentia. Non omne juramentum malum est, et tamen omne juramentum teste veritate a malo est. Qui enim verum jurat pro necessitate proximi, aut pro utilitate, cum scilicet is cui juraratur aut credere non potest propter ignorantiam, aut credere recusat propter malitiam; hujusmodi juramentum malum quidem non est illi qui jurat, quia ex necessitate contestatur veritati; et tamen a malo est illius cui jurat, hoc est, vel ex infirmitate si credere aliter non potest, vel si credere contemnit, ex perversitate. Qui autem sine causa jurat, etiam si verum jurat, non sine culpa est; aut quia pro levitate arguitur, aut pro contumacia condemnatur. Qui malum se facturum jurat peccat. In quo tamen melius esset juramentum frangere, quam adimplere, ita quidem ut et malum caveat quod juravit, et nihilominus culpam agnoscat, in eo quod male juravit. Perjurium est mendacium sacrosancta attestatione inducta confirmatum. Qui enim falsum jurat pejerat vel perjurat; in quo primum malum est culpa mendacii, cum id quod falsum est dicitur. Secundum autem quod ad tuendam falsitatem testimonium veritatis irreverenter usurpatur. Qui viderit alium falsum jurare volentem, particeps peccati efficitur si consentit: et si non quantum potest salva veritate ne malum perficiatur contradicendo et admonendo obsistit. Hic autem considerandum est quod peccatum fratris cum probare non possumus, publicare non debemus, ne forte videamur nolle proximum nostrum corrigere, sed magis infamare. Propterea admonitio peccantibus adhibenda est ubi negantibus testimonium convincens adduci non potest. Votum est voluntaria sponsio animi. Quisquis Deo votum vovet, reddere debet quod vovet, juxta illud Prophetae: Vovete et reddite Domino (Psal. LXXV). Dicit autem Scriptura: Vota stultorum frangenda sunt (Eccle. V). Unde vota stultorum intelligimus omnia quae vel mala sunt, vel si bona sunt ordinata tamen non sunt, et majus malum est quod est ex eis, quam bonum quod est in eis. Verbi gratia: Si mulier nolente viro aut vir nolente muliere voveret continentiam, aut subjectus sine consilio et licentia praelati sui inordinatam proponeret abstinentiam, hujusmodi vota quia manifeste stulta essent; tenenda omnino non essent. Qui bonum quodcunque vovet si postea illud aut implere non potuerit, aut pro majori bono perficiendo implere noluerit; poterit secundum licentiam eorum quibus dispensatio in eum credita est, votum ejus aut laxari aut mutari, ita ut in ejus arbitrio non constet vel hoc dimittere quod faciendum vovit, vel aliud pro eo facere, etiam si majus est quod non vovit.

Sextum praeceptum quod et nonum est: Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX). Septimum praeceptum quod et decimum est: Non concupisces rem proximi tui (ibid.). Hic opponendum videtur contra hoc quod superius dictum est in eo praecepto quod superius datum est de fornicatione cavenda. Non moechaberis, moechiam tantum corporalem esse prohibitam; postea vero per id quod Christus in Evangelio dicit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est in corde suo; omnem tam corporalem quam spiritualem moechiam esse interdictam. Quomodo enim Evangelium supplevit quod lex scripta prius, minus habuit, cum idipsum quod Evangelium adjecisse creditur, in lege scriptum prius inveniatur? Qui enim dixit: Non moechaberis corporalem moechiam prohibens; postea dixit: Non concupisces, spiritualem moechiam omnino cavendam esse ostendens. Quid ergo nova lex supplevit, quod vetus minus habuit? Lex corporalem moechiam prohibuit, concupiscentiam prohibuit. Quid amplius habuit Evangelium, quod faceret? Sed sciendum est quod vetus lex, quamvis concupiscentiam hominis a re aliena cohibuit, in propria tamen minime temperavit. Quia qui dixit: Non concupisces uxorem et rem proximi tui, mulierem et rem omnino concupiscendam non vetuit, sed ab aliena tantum appetitum cohibendum demonstravit. Nova autem lex et in propriis temperatum esse debere edocuit, ut omnem illicitam concupiscentiam excluderet. Potest autem et alio intellectu convenienter dici veterem legem concupiscentiam uxoris sive rei alienae non illam significasse, quae sola voluntate agitur; sed ambitionem et machinationem quae studio quodam et ad nisu ad implendum desiderium et ad obtinendum id quod in desiderio est exterius opere exercetur. Nova autem lex non solum damnavit illicitam concupiscentiam foris in studio operis, sed intus quoque damnabilem esse ostendit in desiderio voluntatis.