CAP. VIII. De ordine praeceptorum Dei.

Ordinem autem praeceptorum Dei sine consideratione transire non oportet. Nam si ordo vivendi est, est utique et ordo praecipiendi. Primum ergo attende quod dicitur tibi, ut adores Deum tuum, et servias illi (Deut. VI). Hoc est primum praeceptum. In adoratione agnosce fidem, in servitute intellige bonam operationem. Post hoc sequitur secundum praeceptum ut nomen Dei tui in vanum non assumas (Exod. XX), quatenus verbum veritatis in ore tuo sit, propter veritatem, ut post fidem cordis, sequatur confessio oris. Primum devotio ad bonam conscientiam; postea exemplum operis, ad bonam famam. Novissime verbum praedicationis ad doctrinam. Deinde sequitur tertium praeceptum et dicitur tibi, ut Sabbatum observes; hoc est, mentis quietem custodias, ut non perturberis ex adversis foris occurrentibus pro veritate, sed discas esse pacificus, etiam inter eos qui pacem oderunt. Praedices veritatem, et non omittas charitatem. Haec sunt tria praecepta primae tabulae de iis quae pertinent ad Deum.

Postea sequitur secunda tabula, de iis quae spectant ad proximum. Primum praeceptum est secundae tabulae in quo tibi praecipitur, ut honores principium tuum, ut vitam longaevam habere possis (Exod. XX); quoniam qui non honorat eum a quo est, dignus est ut retinere non possit id quod est. Secundum praeceptum est: Non occides (ibid.). Convenienter sane cui in praecedenti mandato vitae longaevitas promittitur, hic ne alienam vitam exstinguat prohibetur, ut hoc ex charitate Dei sit, quod principium suum honorans, ad vitam quae finem nescit inhiat; hoc vero ex charitate proximi quod ad vitae alienae finem nullo crudelitatis odio se relaxat. Deinde sequitur tertium praeceptum: Non moechaberis; et quartum: Non furtum facies (ibid.). Non moechaberis, hoc pertinet ad vitam propriam. Non furtum facies, hoc pertinet ad vitam alienam. Supra enim jussus est homo et suam et alterius vitam conservare, hic jubetur et suam et alterius vitam non laedere. Justum enim est ut in via vitae corruptionem caveat, qui in patria vitam incorruptam exspectat, et qui jam vitam proximi per apertam violentiam non opprimit, etiam per fraudem occultam in his quae ad usum vivendi data sunt ei non noceat; et non solum ipse per se non noceat; sed neque nocentibus neque nocere volentibus, sua auctoritate vel attestatione fiduciam aut firmamentum praestare praesumat. Hoc enim in sequenti mandato prohibetur cum dicitur: Non falsum testimonium dices (ibid.). Et quia ab opere laesionis diu se cohibere non potest, qui mentem suam ab intentione et voluntate laedendi non cohibet, sequitur et dicit: Non concupisces uxorem promixi tui; nec concupisces rem proximi tui (ibid.). Haec sunt decem praecepta, quae primae perfectionis viam, et semitam pandunt directionis. Prima enim perfectio per bonam operationem hominem in seipso dirigit. Secunda per charitatem proximi in latum expandit. Tertia per charitatem Dei in altum extollit, quia denarius primae perfectionis lineam porrigit. Centenarius secundae expandit latitudinem. Millenarius in altum summam tollit perfectionem. Haec autem in praesenti, de expositione decem praeceptorum legis dicta sufficiant.