CAP. IX. De mobilibus et superadditis praeceptis.

Sequitur aliud genus praeceptorum quae mobilia vocantur, quoniam naturalibus mandatis secundum dispensationem ad tempus superaddita sunt, sive pro exercitatione, sive significatione. Pro exercitatione quidem ut plurima essent in quibus erudiendorum obedientia probaretur, et devotio excoleretur. Pro significatione autem ut in eis futurae veritatis signa praepararentur, et per ipsa quae corporaliter agenda praecipiebantur, quae spiritualiter agenda vel credenda erant demonstrarentur. Haec autem omnia de mediis sumpta sunt; haec est de iis quae in sua natura, nec ita bona erant ut inevitabiliter debuissent fieri; nec ita mala ut omnino debuissent ex necessitate vitari. Omnia enim haec quae in hujusmodi mandatis proposita sunt quantum ad suam naturam talia fuerunt, quae pro arbitrio agentis sine culpa possent fieri, et rursum sine culpa intermitti. Accedens autem mandatum hoc, quae per se media erant et ad utrumlibet se habebant, sive praecipiendo, sive prohibendo in alteram partem deflexit; ita ut jam ea quae prohibita sunt sine culpa non possint fieri, neque rursum ea quae praecepta sunt, possint omnino sine culpa dimitti. Quod tamen non natura rei facit: sed vis et obedientia mandati. Prohibuit lex ne caro cum sanguine comederetur; non quia hoc quantum ad naturam rei malum erat, sed quia malum erat, quod in isto significari debuerat. Quasi enim caro cum sanguine editur, quando quis in opere furoris et crudelitatis delectatur. Mandavit etiam eadem lex a carne porcina abstinendum; opera scilicet immunditiae vitanda significans. Ad hunc modum aliorum quoque animalium tam volucrum quam piscium et corum quae in terra versantur quaedam ab esu humano excepit. Et multa alia quae prima conditio noxia non fecerat secunda institutio per dispensationem quasi noxia vitare mandavit. Erant autem quaedam alia de his mediis, quae lex scripta magis per concessionem proposuit, quam per praeceptionem vel prohibitionem, quae fortassis per se mala fuissent, si concessa non fuissent. Verbi gratia: Dicit lex ut si quis turpitudinem aliquam in sua uxore invenisset, et ob id illam odio haberet, scriberet ei libellum repudii, et sic eam dimitteret (Deut. XXIV); quia videlicet melius erat ut odio habita secundum voluntatem dimitteretur, quam contra voluntatem retenta occideretur. Dictum est etiam in lege: Juramentum tuum Deo offeras et jurabis per Deum (Deut. VI, X); non quia videlicet jurare per Deum bonum est, sed idcirco imperfectis juramentum conceditur, ut facilius perjurium vitaretur. Simul ut etiam nomen Dei venerari discerent, cum illud frequentius in assertionem et testimonium dictorum suorum acciperent, et non cogerentur nomina falsorum deorum ad confirmanda juramenta sua assumere, quibus non solum permissum sed praeceptum fuerat; ita duntaxat si causa confirmandae veritatis expostularet, nomen Domini ad testimonium invocare. Simile erat et hoc quod permissi sunt pro illata injuria, talionem reddere, ne forte vehementiori furore exardescentes, majora illatis conarentur mala referre. Multa sunt alia genera praeceptorum quae in lege scripta continentur, decentia quidem ad exteriorem conversationem, et simul apta ad spiritualem significationem. In his ergo omnibus, illam quam Apostolus posuit discretionem in elementis exordii sermonis Dei significatam notamus. Sunt enim tria haec: elementa, exordia, sermo. In elementis sonus est, sed sensus non est, unde nec exordium dicuntur, quia sensus in eis non incipit. Dictiones exordia sensuum sunt, unde et dictiones vocantur quasi jam aliquid dicentes, et primae partes orationis, quia principium intelligentiae ab eis oritur. In elementis ergo sonus est, et non sensus; in exordio sensus est, sed completus non est; in sermone sensus est, et perfectus. Vide tria haec in Scriptura Dei similia. Dixit Scriptura: Carnem cum sanguine non comedetis (Levit. VII; Deut. XII); hoc est elementum. Subjunxit postea: Non occides (Exod. XX), hoc est exordium. Postea complevit etiam iram prohibens, hoc est sermo (Matth. V). Item dixit carnem porcinam non edendam (Deut. XIV), in hoc fuit elementum. Addidit post hoc: Non moechaberis (Exod. XX), in hoc fuit exordium. Novissime apposuit: Si quis viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V), etc. In hoc fuit sermonis completio. Praecepta igitur ad tempus, superaddita, elementa fuerunt. Praecepta decalogi, exordia. Praecepta Novi Testamenti, sermo. Prima ex institutione disciplinae; secunda ex veritate naturae; tertia ex perfectione gratiae. Praecepta immobilia naturaliter priora sunt. Praecepta mobilia sicut dictum est, significatione praecedunt; quia in eis primum bonitas formatur, quae postea in illis inchoatur; et novissime per gratiam consummatur. De praeceptis superadditis et mobilibus quaedam etiam nunc in tempore gratiae pro exercitatione retenta sunt, sicut est observantia jejuniorum; et alia quaedam quae cum superioribus temporibus fuerunt instituta, pro inde tamen ad praesentium instructionem sunt reservata; et ea potissimum quae ad spiritualis studii exercitationem spectant, tempore gratiae reservantur: iis quae ad carnales observantias pertinebant abolitis.