LIBER SECUNDUS


INCIPIT PROLOGUS SECUNDI LIBRI.

Magnae sunt in Scripturis sacris spiritualium sensuum profunditates; sed quia non omnibus eadem intelligendi gratia data est, habet sacrum eloquium quaedam in se quibus fidem simplicium pascit; quae quidem altioribus juncta unam veritatis regulam perficiunt. Propterea in sacri eloquii tractatione, non eadem intendendi forma ubique servanda est, quia altiora sacramenta excellentiori sermone et digno sanctis reverenter tractanda sunt; minora autem sacramentorum divinorum instrumenta, pro capacitate simplicium humiliori locutionis genere explananda, ut constet quod scriptum est: In fimbriis aureis circumamicta varietatibus (Psal. XLIV). Sicut enim sancta electorum Ecclesia morum bonorum ac virtutum varietate pulchre adornatur, ita sacra Scriptura unde ipsa Ecclesia sancta vivendi formam sumit, in suo sermone pulchra varietate contexitur; in qua tamen varietas ipsa apta est, ut schisma non generet; et diversitas concors, ut adversitatem non pariat. Neque enim in ea, magna modica despiciunt, neque rursus modica magnis associari indignata sunt, sed ornant se invicem in una veritate, quae propter veritatem placent omnia. Nemo igitur miretur si post magna et inter magna fidei sacramenta, eorum quae in suo ordine inferiora videntur mentio fit, quia se non obhorrent simul, quae in veritate unum sunt. Nam ipse Deus humiliari dignatus est, ad humana descendens, ut hominem postmodum ad divina sublevaret.