|
In superiori parte operis hujus conditionem omnium rerum a principio
primo cum lapsu hominis et his quae postea ad restaurationem ejus usque
ad adventum Verbi praeparata sunt, summatim deduxi, nunc ea quae
sequuntur usque ad finem et consummationem omnium, ordine contingere
libet. Tempus gratiae ab adventu Filii Dei in carnem exordium sumpsit,
sicut scriptum est: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est
(Joan. I). Gratia quippe Dei redemptio est generis humani; quae dum per
adventum Christi perficitur, veritas promissionis Dei in exhibitione
gratiae ejus adimpletur.
|
|