|
Quidam putaverunt in morte divinitatem a Christo homine recessisse, et
mortem hominis aliud quam separationem divinitatis a carne non fuisse.
Inveniunt enim quaedam verba in quibus ita dictum esse videtur, et
invenientes hujusmodi litterae adhaerent, non pertingentes ad spiritum.
Beatus quoque Ambrosius tale aliquid videtur dicere in expositione
psalmi illius quem ipse Dominus in passione sua de se scriptum esse
ostendit dicens: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Matth.
XXVII; Psal. XXI; Marc. XV). Super enim hunc locum Ambrosius dicit.
Clamat homo separatione divinitatis moriturus, et alia quasi ad ipsum
probandum adducta; quia scilicet Deus vita est, et ubi vita fuit, mors
esse non potuit. Ac propterea nisi vita prius recessisset, mors venire
non potuisset. Scriptum quippe est: quia Jesus clamans magna voce dixit:
Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? Clamat homo se derelictum
esse a Deo, et conqueritur Deum a se recessisse, et quasi ideo se
moriturum esse quod Deus ab ipso recesserit. Ideo dixit, quia clamat
homo separatione divinitatis moriturus. Sed videte quod dicitur. Si enim
agitur de illa separatione divinitatis, pro qua Christus homo in cruce
clamabat; illa utique jam facta erat. Non enim derelinquendum, sed
derelictum jam se protestabatur dicens: Deus meus utquid dereliquisti
me? Si ergo de illa separatione divinitatis agitur, iam recesserat Deus
quando homo in cruce pendens derelictum se a Deo vociferabatur. Et
utique adhuc Christus in carne vivebat, quando sic Deus ab eo
recesserat. Respondeant ergo. Si mors esse non poterat nisi prius vita
discederet, quomodo vita manere potuit postquam vita recesserat? Jam
enim sic recesserat Deus, et adhuc Christus vivus in cruce pendebat, cum
se derelictum causatur. Si ergo in hac recessione Dei, et in hac
divinitatis separatione, illam quae inter divinitatem et humanitatem
constabat unionem personae solutam dicunt, fuit quoddam tempus quando
Christus adhuc vivus homo erat, et Deus non erat. Sed quis hoc dicat?
Quis sanae fidei concordans non abhorreat Deo imponere, quod assumptum
hominem usque ad mortem quidem comitando perduxit, et in morte quando
majori periculo jam imminente majus auxilium necessarium erat, deseruit?
Quare ergo tantopere mercenarii, improperat, quod lupo veniente oves
quas custodire debuerant, fugientes deserunt, cum ipse unicam illam
ovem, et agnum illum ovis virginis filium, quem non solum custodiendum,
sed etiam glorificandum suscepit, lupo veniente deseruit? Ovis prius de
pastore secura veniente lupo non timuit dicens: Venit princeps mundi
hujus et in me non habet quidquam (Joan. XIV). Nunc autem a pastore
derelicta, causando et conquerendo clamat, quare dereliquisti me? Solus
homo fuit, et Deus non fuit, et jam Deus homo non fuit, quia jam ab
homine recesserat Deus, nec homo Deus fuit, quia adhuc vivus in cruce
pendens a Deo derelictus fuit. Jam non solum ergo in morte; sed et ante
mortem divinitas ab homine recesserat, quando homo adhuc Deum a se
recessisse, ac per hoc, ut isti aiunt, Deum se non esse, plangebat. Quis
hoc dicat? Quomodo, inquiunt, intelligendum est, quod Christus a Deo
derelictum se esse clamat, et quod Scriptura hominem separatione
divinitatis moriturum clamasse affirmat, si Deus ab homine non
recesserat? Quid ergo? Non potuit divinitas humanitatem et secundum
aliquid deseruisse, in quantum videlicet eam potestati inimicorum
expositam ad tempus non defendit, et secundum aliquid non deseruisse, in
quantum scilicet etiam tunc ab ea per praesentiam majestatis non
recessit? Dereliquit illis, sed illam non dereliquit. Dereliquit illis,
sed sibi non dereliquit. Dereliquit, quia auxilium non contulit, sed non
dereliquit quia praesentiam non abstulit. Subtraxit protectionem, sed
non separavit unionem. Separavit se foris ut ad defensionem contra
inimicos non adesset, sed non separavit se intus, ut illi ad unionem
personae deesset. Sic ergo dereliquit ut non adjuvaret, sed non
dereliquit ut recederet. Vado per viam, mecum pergis, pariter ambulamus.
Securus sum quasi amicum mecum habens. Venit hostis meus et irruens
inermem et resistere non valentem vulneribus afficit. Tu me plagari
cernens nihil moveris, sed patienter sustines, et stas juxta quasi non
curans vulnera mea, et dico: Utquid dereliquisti me? adhuc stas juxta
me, et causor te recessisse a me. Juxta es loco, sed longe auxilio.
Juxta fuisti quando te praesentem exhibuisti in dilectione. Longe factus
es quando in periculis constituto, te subtraxisti a compassione. Sic
ergo humanitas a divinitate in passione derelictam se clamabat, quia eam
inimicorum potestati ad crucifigendum concesserat, sicut scriptum est:
Non haberes in me potestatem ullam, nisi tibi datum fuisset desuper
(Joan. XIX). Quam tamen mortem quia non pro sua iniquitate, sed pro
nostra redemptione sustinuit in cruce pendens; quare sit derelicta
requirit, non quasi adversus Deum de poena murmurans, sed nobis
innocentiam suam in poena demonstrans, causam quaerebat qui peccatum
nesciebat.
|
|