CAP. XI. Quod Christus separata anima a carne et persona fuit et Deus et homo.

Scriptum est: Et clamans Jesus voce magna, tradidit spiritum (Matth. XXVII). Quis tradidit? Jesus. Quid tradidit? Spiritum. Cui tradidit? Patri. Non Judaeus ejecit, neque pater extraxit, sed ipse sponte tradidit. Non violenter ablatus est, sed sponte datus: Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X). Ipsa anima, ipse est spiritus. Ipsa ergo anima emissa est potestate morientis, non violentia occidentis. Emissa est anima. Ille emisit, cujus fuit. Unde emisit? Ex carne. Quo emisit? Ad Patrem. Recessit anima, et mortua est caro. Mortuus est Christus, quia caro Christi mortua est. Sicut mortuus est Deus, quia mortua est humanitas Dei, ita mortuus est homo quia mortua est caro hominis. Sola caro mortua est, et carne mortuus est homo, cujus caro fuit, mortuus est etiam Deus, quia Deus homo fuit. Separatio animae mors carnis fuit. Sola caro mortua est, a qua anima separata est, anima mortua non est, nec divinitas mortua est, sed sola caro mortua est, quia separata est anima ab ea vita ejus. Anima ad infernum descendit, caro in sepulcro jacuit, divinitas cum utroque permansit. Neque enim caro et anima personam destruere potuerunt separata, quam non fecerant et conjuncta. Verbum persona aeterna fuit. Neque tunc persona esse coepit, quando animam et carnem in personam accepit. Accepit animam et carnem, ut in se persona essent, non ut se personam facerent. Quia ergo anima et caro in eo personam esse acceperunt, quod verbo personae uniri coeperunt; semper quidem cum verbo una et eadem persona permanserunt; quia nunquam postea a verbo vel inter se divisa recesserunt. Fuit ergo verbum persona aeterna propter divinitatem aeternam, et ipsa persona Deus fuit propter divinitatem, et homo fuit propter unitam verbo humanitatem. Ergo Christus persona ad infernum descendit, sed secundum solam animam; quia sola anima ad infernum descendit; et Christus persona in sepulcro jacuit et secundum solam carnem; quia sola caro in sepulcro jacuit et Christi persona ubique fuit, et secundum solam divinitatem quia sola divinitas ubique fuit. Neque anima in sepulcro jacuit, nec caro ad infernum descendit, neque caro vel anima ubique fuit. Corpus solum in sepulcro jacuit, et propter partem istam hominis Christus homo in sepulcro jacuit. Dicunt hoc quaedam scripturae, quod cum Christus in sepulcro jacuisse dicitur: totum pro parte ponitur; quia non totus homo in sepulcro jacuit, sed una pars hominis tantum corpus. Hic intendite. Non totus homo, sed pars hominis. Quis homo? Christus. Totus homo, totus Christus. Pars hominis, pars Christi. Christus in sepulcro jacuit, totum in parte ponitur. Ergo non totum jacuit sed pars. Quid est totum? Christus. Quid est pars? Corpus. Ergo vel Christus non jacuit in sepulcro; si Christus in sepulcro jacuisse dicitur, et est figura dicendi qua totum pro parte ponitur, et in toto pars intelligitur. Ergo nec Christus vere ad infernum descendit, sed pars Christi tantum, anima sola. Aliquid scrupulositatis incurrit. Suspecta quippe sunt haec catholicae veritati, et non recipit aut approbat ut dicatur Christum non vere in sepulcro jacuisse, nec vere ad infernum descendisse. Quid enim? Si ideo non vere in sepulcro jacuit, quia solum corpus in sepulcro jacuit, nec vere ad infernum descendit, quia anima sola ad infernum descendit, ergo nec vere mortuus fuit, quia sola caro mortua fuit, non anima vel divinitas. Quid est quod scriptum est? Quia cum Christus in sepulcro jacuisse dicitur totum pro parte positum est? An aliud est totum pro parte poni, atque aliud totum in parte operari? Quando enim totum pro parte ponitur, ipsum quidem totum nominatur sed non ipsum intelligitur, sed pars ejus sola, pro qua ponitur. Quando vero totum in parte operari dicitur, ipsum quod dicitur intelligitur, nec pro ipso quod dicitur aliud intelligitur, quamvis secundum aliud, id est secundum partem operari intelligatur. Quando enim totum in parte operatur, ideo vere totum operatur, quia et totum cum parte est, et pars in toto est, quando et totum et pars operatur. Quando simul sunt simul operari possunt. Tunc quippe operatio partis recte totius dicitur, quando totius est, et in tote est ipsa pars quae operatur. Quando vero totum destructum est, et jam totum non est, non proprie totius dicitur, quod extra totum pars sola operatur. Quid ergo? Nunquid secundum hoc dicemus quando caro Christi mortua est, ideo Christum vere mortuum fuisse, quia homo in parte sua sustinuit passionem, quando vero corpus Christi in sepulcro jacuit; ideo Christum non vere jacuisse, quia pars ipsa quae jacuit a toto jam divisa fuit? Ergo Christus vere mortuus est, sed vere sepultus non est. Absit! Sed vere mortuus est, et vere sepultus; vere ad infernum descendit et vere in coelum ascendit. Quomodo ergo totum positum est pro parte, quando scriptum est Christum jacuisse in sepulcro? Quod est totum, et quae est pars? totum enim ad partes dicitur, et partes ad totum referuntur. Fortassis ergo cogitas quasi tria quaedam: divinitatem, animam, et carnem Christum composuisse; et Christum esse totum quoddam tribus partibus compositum: divinitate et carne, et anima. Ergo tertia pars Christi Verbum est? Absit! Non enim pars Christi Verbum est, sed ipse Christus Verbum est. Totus Verbum, sicut totus Deus; non dimidia pars Christi Verbum, et dividia pars homo; sed totus Christus Verbum et totus Christus homo, quia idem ipse Deus et homo. Intelligis quid dico? Si non intelligis, crede tamen. Credi potest, si intelligi non potest. Verumtamen est, quod Christus idem ipse et Deus et homo fuit; nec tertia pars Christi Verbum fuit, nec aliquid ex carne, et anima, et verbo, quasi ex partibus compositum totum fuit, quia totum ipsum Verbum fuit. Ubi ergo totum fuit, compositum ex partibus? Ubi partes fuerunt in toto et totum fuit ex partibus. Divinitas autem pars non fuit, ut ex ipsa totum esset majus ipsa, nec in ipsa pars fuit, ut in ipsa aliquid esset minus ipsa. In humanitate sola partes invenimus, et totum ex partibus constat. Homo quoddam totum est duabus partibus constans, anima et carne. Istae sunt duae partes hominis, et in his duabus partibus constat totus homo. Natura divina simplex est, natura humana duplex; propterea partes hominis duae sunt. Quia in natura hominis duo sunt: anima et caro. Ubi haec duo sunt, totus homo est. Ubi alterum horum est, pars hominis est. Propter hoc igitur Verbum totum hominem assumpsit; quia totum quod hominis erat assumpsit, animam et carnem. In sepulcro autem non totus homo jacuit, sed pars hominis tantum, hoc est caro. Similiter ad infernum non totus homo descendit, sed pars hominis tantum, hoc est anima. Si enim in sepulcro totus homo jacuisse diceretur, profecto a carne mortua anima recessisse negaretur. Similiter si totus homo ad infernum descendisse diceretur, caro utique pariter cum anima illuc descendisse affirmaretur. Itaque pars hominis tantum in sepulcro jacuit, et non totus homo; et dum Christus in sepulcro jacuisse dicitur, propter solam carnem quae ibi jacuit, verum esse probatur. Dum enim Christus in sepulcro fuisse dicitur, totus homo in sepulcro fuisse dicitur; quia cum Christus dicitur, totus homo dicitur; quoniam totus homo Christus. Et verum est quod Christus in sepulcro jacuit, nec tamen homo totus in sepulcro jacuit, quamvis totus homo Christus fuit. Ideo quippe totus homo Christus fuit; quia anima et caro Verbo in personam unita fuit. Christus autem propterea vere in sepulcro jacuit, quia caro ejus ibi jacuit. Et idcirco Verbum persona deesse non potuit ubi caro crat, quae ipsi Verbo personaliter unita fuit. Sic itaque Christus in sepulcro fuit quando caro ejus ibi fuit, et totus tamen homo ibi non fuit; quia non anima et caro simul, sed sola caro ibi fuit. Quod autem homo dicitur homo, et persona homo, propter totum hominem dicitur, et propter totum quod hominis est dicitur, non id dico modo quod homo a parte de humo sumpta denominatur, sed cum dicitur homo et intelligitur persona totum quod homo est, a toto dicitur quod hominis est. Aliud vero est cum homo dicitur esse id quod homo est, atque aliud cum dicitur esse id quod est in homine. Cum enim dicitur esse homo propter totum hominis esse dicitur, id est animam et carnem. Cum vero dicitur esse id quod est in homine, propter partem hominis dicitur, hoc est propter solam animam vel propter solam carnem. Cum homo dicitur homo, dicitur persona; cum dicitur id quod est in homine dicitur quod est in persona. Dicitur quippe homo sapiens, et non dicitur tamen propter totum quod est homo, sed propter partem quae est in homine; quia sapientia non in anima et in carne est, sed in anima sola. Item cum dicitur homo candidus aut niger, non propter totum quod est homo dicitur, sed propter partem quae est in homine; quia candor et nigredo non in anima et carne est, sed in sola carne. Et si forte totus homo hoc esse dicitur, non tamen ita dicitur, quasi totum quod hominis est hoc sit; sed quia id quod in homine esse debet, totum hoc sit. Dicitur quippe totus homo albus, quando totum corpus hominis album est; non quia totum quod hominis est album est, sed quia totum quod in homine album esse potest, album est. Itaque et Christus, cum dicitur homo, propter totum dicitur quod est homo, id est animam et carnem. Cum autem mortalis vel mortuus vel sepultus dicitur, propter partem hominis dicitur id est solam carnem; quia sola caro et mortalis fuit, quando corruptionem passibilitatis portavit; et sola mortua fuit, quando in cruce anima sine vita sua pependit.

Et sola sepulta fuit, quando anima cum ipsa in sepulcro mortua jacente non fuit. Et tamen Christus hoc totum quod sola caro fecit, veraciter et ipse fecit, qui per divinitatem suam personaliter praesens erat, in carne, et cum carne quae hoc fecit. Similiter cum Christus spiritu exsultasse dicitur sive affectum aut desiderium, vel timorem habuisse dicitur, secundum solam animam hoc babuisse intelligitur; quia sola anima hoc habuit, et ipse per animam veraciter habuit cujus divinitati ipsa anima personaliter unita fuit, habuit quippe anima illa secundum affectus naturae cum quibus assumpta fuit, et desiderium et gaudium, et dolorem et timorem passionis, pro carne sua; quae omnia ad tempus rationabiliter admissa sunt, potestate facientis et voluntate patientis. Et cum timuit poenam suae carnis et dolores refugit, secundum affectum naturae fecit, quo nemo carnem suam odio habuit, cujus malum aliquando ex ratione sustinere potest; amare autem nunquam potest. Sic itaque in Christo secundum affectum naturae quem anima in carne et pro carne habuit, voluntas quaedam erat, secundum quam et mortem et dolorem, et passionem horruisse et noluisse voraciter dicitur. Quam tamen voluntatem, superior voluntas spiritus quae ad obedientiam paternae jussionis prompta fuit, dirigebat. Voluntas quippe spiritus, in Christo quasi medio quodam loco constituta, voluntatem carnis subjectam, per rationem moderabatur, et voluntati Patris superiori per obedientiam subjiciebatur dicens: Non mea voluntas sed tua fiat (Luc. XXII). Ita ergo Christus quod dicitur, aliquando secundum personam dicitur, aliquando secundum id quod fuit in persona; et similiter quod secundum hominem dicitur, aliquando secundum ipsum hominem dicitur, aliquando secundum ipsum quod fuit in homine. In natura autem divinitatis ubi multiplicitas, aut diversitas nulla est, persona, et id quod est in persona diversum esse non potest. In sola humanitate ubi multiplicitas invenitur; aliud totum, et aliud pars esse ostenditur. Totum persona est, pars in persona. Totum est anima et caro; pars anima sola, aut sola caro. Dicit autem Scriptura:

“Sicut anima rationalis et caro unus homo, ita Deus et homo unus est Christus.”

Videte similitudinem. Bene dico anima et caro est homo; et iterum bene dico homo est persona. Et rursum bene dico, anima et caro est una persona. Non autem similiter dicere possum, sola anima est homo aut sola caro est homo. Et idcirco dicere non possum, sola anima est persona, aut sola caro est persona. In Christo autem dicere possum Deus et homo est Christus, et dicere possum similiter, Deus est Christus, et iterum homo est Christus. Et rursum dicere possum, Deus et homo una est persona, et item Deus est persona, et homo est persona. Qualis ergo est similitudo haec cum dicitur:

“Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus et Christus?”

Si enim omnimoda similitudo est, quare sicut in Christo dicitur Deus, et homo Christus: et homo Christus et Deus Christus; non ita etiam in homine dicitur, sicut caro et anima simul homo, ita etiam sola caro per se homo, aut sola anima per se homo; vel sicut in homine anima quidem et caro simul homo dicitur, nec anima per se sola homo dicitur, nec caro per se homo dicitur, sic in Christo Deus quidem et homo simul Christus dicitur, ita tamen ut nec homo solus per se, nec Deus solus per se Christus dicatur? Magna involutio dicendi est circa haec; et laborat homo in suo, qui pene nihil intelligere novit, nisi hoc et secundum hoc quod dicere novit. Quaerunt hi quotidie homines quid dicendum sit, et quid credendum raro. Quaerunt an locutio illa bona est, et an locutio illa recipienda est, et an probanda est locutio illa. In moneta verborum positi sunt, et concurrit multitudo magna sermonum, et infinita perplexio; quia judicium spiritus a littera trahere volunt, non judicium litterae a spiritu. Nesciunt enim quia spiritus litteram judicare debet, non littera spiritum. Sicut scriptum est: Spiritualis judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II). Laborant ergo in judicio dicendi, quia spiritum non habent intelligendi. Volunt habere judicium, et spiritum habere nolunt, sine quo recte judicare non possunt. Propterea laborant in dicendo, et veniunt alia et alia dicenda de illo quod unum intelligendum eum. Quaerunt quid sit persona, et adducunt deinde definitionem personae, sicut a quibusdam facta est et probata, quia persona est individuum rationalis substantiae. Ecce dicamus secundum nos quod persona hoc est. Bene diffinitum est secundum nos quid sit persona. Secundum nos ita dicamus. Nam quod supra nos est, dici omnino non potest. Indicibile est, quia incomprehensibile est. Secundum nos ergo dicamus: Persona est individuum rationalis substantiae. Quae est rationalis substantia nisi spiritus rationalis? Haec est enim proprie rationalis substantia, spiritualis substantia quae sola rationis capax est; quia in ea sola ratio esse potest. Nam si homo rationalis substantia esse dicitur, non propter totum dicitur, sed propter animam solam quae proprie rationalis substantia dicitur. Homo enim secundum animam tantum rationalis est; quia ipse animam rationalem habet. Anima autem secundum se rationalis est; quia ipsa in se rationem vel rationalitatem, id est rationis capacitatem habet. Sic itaque rationalis substantia proprie et secundum se non est, nisi spiritus rationalis? qui individuum vere est, et in quantum natura simplex est: compositionem partium non habens, et naturae simplicis est ejusdem proprietatis plura non continens. Hic itaque spiritus rationalis proprie persona dicitur, et numero discretus, et ratione discernens. Sic enim quidam personam dictam esse voluerunt, quasi per se sonantem, et quasi singulariter discernentem, ut in quantum numero discreta est per se, in quantum ratione discernit sonantem, vel pronuntiantem, vel judicantem se intelligamus. Ecce ergo secundum hanc diffinitionem proprie dicimus, quod spiritus rationalis persona est, per se discernens se. Non est hic magna quaestio neque ambiguitas intelligendi, ubi quod est totum unum est. In homine autem non eadem ratio occurrit, ubi duo quidem sunt, et tamen personae duae non sunt, sed una persona caro et anima. Hic autem quidam tam multipliciter delirasse inveniuntur, solis verbis adhaerentes, ut non facile verborum involucra judicari potuissent, nisi in fine error se manifestus ostenderet. Dicunt hominem totum quoddam esse compositum ex anima et corpore, aliud omnino et diversum ab anima et corpore, ita ut hoc totum nec anima sit, nec corpus sit, nec similiter anima et corpus; non enim totum ista esse, sed ex istis esse dicunt. Hoc igitur totum hominem esse putant, et ipsum hominem qui hoc totum est rationalem esse, rationalitate quae in ipso toto est, diversa a ratione, sive a rationalitate partis, id est animae, sicut ipsum totum diversum est a parte. Postremo omnia quae in toto sunt diversa esse omnino ab his quae in partibus constant, sicut ipsum totum partibus diversum est. Itaque sicut rationalitas hominis alia est quam rationalitas animae; quia una totius est, et in toto est; altera partis est et in parte est; ita et bonitatem totius quae in toto est, aliam esse dicunt, et bonitatem partis aliam, quia partis est et in parte tantum. Similiter et malitiam hominis aliam, quia in toto est; et malitiam animae aliam, quia in parte est Postremo quotiescunque totum facit, et pars facit, quamvis simul operentur; aliam tamen esse actionem partis, quae in parte est, et aliam esse actionem totius quae in toto est, sicut totum ipsum aliud est, et aliud pars ejus. Ad hunc modum igitur quoties homo peccat, vel bene facit, peccatum vel justitiam in homine esse, quae toti accidunt ad proprietatem, et iterum peccatum sive justitiam in anima esse, quae parti accidunt ad proprietatem contendunt. Quapropter quando homo moritur, et anima a carne separatur, divisis partibus, totum ipsum quod ex eis compositum fuerat, jam nihil esse, ac per hoc ipsum hominem, qui hoc totum erat, similiter nihil esse, nec alicubi esse. Et modo interim nec peccatum ejus puniri, nec justitiam remunerari, animam tantum in judicio esse, ut homo secundum meritum suum, vel poenam vel gloriam recipiat, donec tandem in novissimo anima ad corpus revertente, rursum homo esse incipiat; et tunc secundum meritum suum, ipse quoque remunerationem accipiat. Tales modos loquendi homines confingunt, et per falsas fictiones sermonum ad veras deceptiones errorum ducuntur. Quid enim stultius est quam dicere quod tunc homo esse desinat quando vere esse incipit, et tanto utique verius est, quanto est verius in quo esse incipit? Non, inquiunt, sed figura est, quando sancti cum Christo esse dicuntur. Bene. Quando vobiscum sunt veritas est, et quando cum Christo sunt figura est. In hoc vobis credite. Nos enim non credimus. Nos scimus quia Christus veritas est. Qui ad Christum vadunt, non ad figuram vadunt, sed ad veritatem vadunt, et figuram evadunt. Quid tantopere homines sancti mori desideraverunt, si post mortem nihil futuri fuerunt? Cupio, inquit Apostolus, dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I). Quid cupis? Mori et cum Christo esse. Imo mori et nihil esse. Hoc isti dicunt, quia nihil eris post mortem. Si istis credis, mortem non optas, nisi forte si non esse desideras. Si boni homines post mortem nihil futuri sunt, quomodo de iniquis et pravis hominibus vere dictum est, esse nihil cupiunt, nec tamen esse queunt? Desinant ergo nunc et boni sperare et mali timere, quia non erunt aliquid cum hinc exierint, ut vel mala vel bona sentire possint. Sed bene inquiunt sperent et timeant, quamvis non pro se, tamen pro animabus suis, quia cum ipsi non erunt, animae ipsorum erunt, quae vel gloriabuntur pro justitia, vel cruciabuntur pro culpa. Ideo ergo, inquiunt, sperent et timeant pro animabus suis. Utinam tam recte diceretis quam rectum dicitis! Bene enim dicitis, cum homini sperandum et timendum pro anima sua dicitis; si tamen intelligeretis quod nunquam melius aut verius pro se timet homo, quam cum timet pro anima sua. Quid enim magis est homo quam anima? Non haec putas quicunque es, qui te figuris sermonum munieras. Novum aliquid illatum est auribus tuis, cum dictum est hoc potius esse hominem, quod potius hominis est. Audi ergo. Tu Christianus nescis quod ethnicus ille testatus est. Mens, inquit, cujusque, is est quisque; ergo ethnicus ille te Christiano religiosior fuit, qui veritatem confessus est, quam tu negas. Ergo, inquis, homo est anima? Quidni? Nonne tu dicis quod homo est corpus, et dicere times, homo est anima? Paulo ante argumentando occurristi, quia omnis homo est corpus. Omnis homo est animal, et omne animal est corpus. Igitur omnis homo est corpus. Nullam contradictionem hic esse putas. Auctoritas enim hoc dicit: Producis auctores ethnicos, ut probes quod omnis homo est corpus, et ethnicis auctoritatibus credere non vis, quod omnis homo est anima. Fortassis quia magis placet tibi hoc esse hominem, quam illud; quia hoc tibi magis placet quam illud. Sed ego, inquis, de toto loquor, cum dico omnis homo est corpus, non de parte totius quae corpus est, neque de parte quae anima est; hoc enim totum homo est, non pars ejus aliqua. De hoc ergo toto dico quod corpus est. Dic ergo hoc totum quare magis dicis esse corpus quam animam, cum ex anima simul et corpore constet? Si propter partem unam quia corpus est totum, ipsum corpus dicitur; nonne multo magis dicendum est anima propter partem alteram quae anima est? Si enim a parte totum natura et nomen trahere dicitur, ab illa procul dubio parte quae melior est et dignior, rectius et naturam et nomen trahere dicetur. Sed non habet usus loquendi, inquis, ut homo anima dicatur. Ecce concedo secundum usum loquendi. Dic quodlibet, ut tamen secundum regulam credendi sentias id quod negari non debet. Usus loquendi ab hominibus inventus est, et propter homines inventus est, et ideo ea potius in dicendo hominibus forma esse debet, quam sensus humanus in rebus percipiendis et cognoscendis habet. Scimus quippe quod vere unum nihil est nisi id solum quod unitate unum est; id enim solum ratio vere unum discernit, in quo totum quod est unum esse invenit. Quaecunque ergo numero plura sunt, etsi aliquando uniantur, vere tamen unum esse non possunt, quia tamen ea quae in una compositione uniuntur, quodammodo ad se invicem accedunt et appropinquant sibi, ut quantum possunt unitatem imitentur; idcirco secundum quemdam modum, et ipsa quae simul juncta sunt unum esse dicuntur. Nam sicut ratio id quod vere unum est in percipiendo non dividit, ita quoque sensus quod simul junctum est et unitum, in percipiendo non discernit. Et quemadmodum illic ratio in eo quod unum est totum, non dividit essentiam, ita quoque sensus hic in eo quod unitum est totum non dividit formam. Illic ratio percipit simul quod unum est, quia non in eo aliud et aliud; hic vero sensus simul percipit quod unitum est, quia non est in eo alibi et alibi. Tamen quae unita sunt plura, non vere unum sunt, quamvis simul conveniant, et quodammodo appropinquent ad unitatem, nec tamen ita vere aut ita proprie. Quid enim proprius esse potest quam unitas sibi? Quando ergo unum dicuntur plura propterea quia unita sunt, non proprie dicuntur, quia non vere sunt id quod dicuntur, sed secundum quemdam modum tantum similia. Verumtamen sciendum est quod aliter uniuntur ea quae ad unionem faciendam pariter conveniunt, ut ex eo quod simul esse incipiunt unum quodammodo esse incipiant; aliter vero illa ubi ante unionem unitas praecessit; et quod additum est de reliquo ad ipsam unitatem per unionem accessit. Aliud quippe est aliqua simul per unionem ad unitatem componi, atque aliud aliqua per unionem unitati apponi. Quando enim aliqua per unionem ad unitatem componuntur, nomen totius partis communicare non possunt; quia non habent singula separatim in se unionem quam faciunt simul ex se. Quando vero aliqua alicui unitatem suam habenti per unionem apponuntur; in participationem illius transeunt cui apponuntur, ut nomen quoque cum illo participare incipiant, sicut per unionem suam unitatem illius participare incipiunt. Verbi gratia: Paries, tectum et fundamentum, tria quaedam sunt, et nullum horum per se domus est. Quando ergo conveniunt ut haec esse incipiant, tria simul componuntnr, non duo tertio apponuntur. Non autem sic juncta sunt corpus et anima. Anima quippe in quantum est spiritus rationalis, ex se et per se habet esse personam, et quando corpus ei sociatur non tantum ad personam componitur, quantum in personam apponitur. Ut in eo quod per unionem quodammodo unum sit cum illa, eadem quae ipsa est persona esse incipiat, cum illa. In quantum ergo corpus cum anima unitum est, una persona cum anima est, sed tamen personam esse anima ex se habet, in quantum est rationalis spiritus. Corpus vero ex anima habet in quantum unitum est rationali spiritui. Quia vero sensus hominis in homine vivente corpus et animam simul percipit; non animam per se aut corpus per se, sed animam simul et corpus personam dicere humanus sermo consuevit. Haec autem persona quae in animam quidem proprie una est per unitatem; inter corpus vero et animam, una per unionem, secundum usum loquendi diversis nominibus appellatur. Quorum quaedam a parte sumpta sunt, quaedam vero ab iis quae constant in parte. Nam quod persona rationalis homo dicitur, vel anima vel corpus a parte sola vocabula sumpta sunt; quia in homine solum corpus hominis esse corpus et ab humo sumptum esse, et ex conjunctione animae sensificatum esse invenitur. Haec ergo vocabula a parte hominis sumpta sunt. Quando autem albus dicitur esse homo, aut niger, aut magnus, aut parvus; vocabula sumuntur ab iis quae in parte constant, quia in solo corpore hominis et non in anima ejusmodi proprietates inveniuntur. Quando autem rationalis dicitur homo, aut sapiens, aut justus ab iis quae solum in parte sunt nomina ad totum sumuntur, quia non corpus hominis, sed sola anima rationalis, et sapiens, et justa invenitur. Itaque nomen hominis aliquando a corpore sumitur; aliquando ab iis quae sunt in corpore; aliquando autem sumitur ab iis quae sunt in anima, nunquam autem sumitur ab anima, ab illa quippe parte hominis humana locutio homini potissima vocabula formavit, quam primum et principaliter in homine sensus humanus agnovit. Et debuisset homo quidem a meliori parte sua nomen potius sumpsisse, nisi quia sermo aliter ad intelligentiam homini famulari non potuisset, nisi prius eum quem sensus humanus in percipiendo habuit, modum in dicendo tenuisset. Itaque quia id quod ab humo erat evidentius in homine videbatur; ab illo potius homo dicebatur. Sic quidem ex infirmitate sentiendi, confusio dicendi orta est; et debemus propter usum in loquendo, modum dicendi servare, nec tamen propter consuetudinem loquendi, a veritate credendi recedere. Propterea quippe Scriptura sacra, ne verba hominum in veritate Dei errare nos faciant, personam ipsam proprie ipsum spiritum rationalem esse testatur. Quae persona licet propter id quod de humo sumptum est, homo dicatur: tamen verissime et quando illi sociata est; sola bene vel male operatur, et quando ab illo separata est, sola in poena vel gloria remuneratur. Et sicut in corpore posita quaedam sola cogitatione et voluntate facit sine corpore quaedam post voluntatem et secundum voluntatem in operatione per corpus, ita quoque pro meritis praemium percipit primum, separata a corpore sine corpore: postea unita corpori in corpore. Ecce ergo dicamus. Homo est animal. Verum est, propter id quod in homine sensificatum est ab anima. Homo est corpus. Verum est, quia id quod sensificatum est in homine et de humo sumptum est, ipsum est corpus. Homo est persona. Verum est, quia id quod ab humo sumptum est animae junctum est in persona. Hoc totum usus dicendi habet, et secundum eum modum quo vere dicitur, sine inconvenientia pro veritate recipi potest. Iterum dicamus homo est animal. Non hoc usus loquendi recipit, qui formatus est secundum modum sentiendi. Solum enim corpus in homine videtur, et in solo corpore homo videtur; et idcirco a corpore homini nomen sumitur quoniam propter corpus homo vocatur. Iterum quia in eo quod videtur aliud esse percipitur quod non videtur; duo in homine esse deprehenduntur, id est corpus et anima, quae quoniam simul juncta et unita inveniuntur; ejusdem unionis in homine corpus et anima partes nominantur; ecce igitur concedamus quod usus loquendi affert. Homo est corpus, et homo non est spiritus. Homo est animal, et homo non est anima. Nunquid similiter concedemus homo mortuus non est homo: homo enim vivens est homo. Si autem homo mortuus non est homo, ergo homo quando vivere desinit homo esse desinit. Sed quid est quod vivere desinit, nisi quod moritur? Quid autem moritur, nisi solum corpus quod ab anima deseritur? Anima enim non moritur, nec vivere desinit, etiam quando vivificare desinit. Ergo solum corpus moritur. Sed homo, inquis, id est ipsa persona moritur. Quid est persona? Nonne individuum rationalis substantiae? Si ergo individuum rationalis substantiae persona est; rationalis utique spiritus, qui et simplicitate unus est, et natura rationis capax, proprie personam esse habet; ex se quidem in quantum spiritus rationalis est per se autem quando sine corpore est. Quando autem corpus illi unitum est in quantum cum corpore unitum est; una cum corpore persona est Quando vero a corpore separatur; persona tamen esse non desinit; et ipsa eadem persona quae prius fuit, quoniam corpus a societate spiritus decedens, eidem spiritui personam esse non tollit, sicut prius quando jungebatur ipsi ut persona esset non dedit. Remanet itaque separata anima a carne, eadem persona spiritus rationalis, quae licet fortassis secundum usum loquendi homo jam dici non possit; quia id quod de terra sumptum erat, jam sibi unitum non habet, non tamen ideo minus persona est, et eadem persona quae prius fuit, quando et illud sibi unitum habuit; et propter ipsam unionem una cum illo persona fuit.

Sicut ergo corpus rationali spiritui junctum, non dat illi ut sit persona, sed junctum illi accipit ab illo ut ipsum sit una persona cum illo; sic humanitas juncta verbo non quidem illi dedit ut esset persona, sed unita illi accepit ab illo ut una esset persona cum illo.

Considerandum vero est quod cum verbum et homo una sit persona in Christo; recte tamen per se dicimus verbum est persona; et iterum recte per se dicimus, homo est persona.

Et recte dicimus, quod simul homo et verbum non duae sunt sed una persona. Quia enim verbum et ante assumptum hominem persona fuit; et post assumptum hominem persona esse non desinit, ideo recte per se dicimus verbum est persona; et quia rursum inter hominem assumptum et verbum major et excellentior quam inter animam et corpus unio fuit, nihilominus recte per se dicimus, homo est persona. Homo quippe, id est corpus et anima simul injuncta, persona esse habet, non tamen alia quam verbum, quia una persona homo et verbum. Unio quippe unum facit. Caro namque et anima simul juncta persona fuissent, si una cum verbo persona non fuissent. Propterea recte dicimus, quod et verbum et est persona et iterum recte dicimus quod homo est persona; et similiter recte dicimus, quod verbum et homo non sunt duae, sed una persona. Iterum recte dicimus quod verbum ex quo homo factum est, nunquam postea homo esse desiit; quia se nec in morte carnis suae ab assumpta humanitate unquam divisit. Quapropter Christus etiam in morte carnis suae nec Deus esse desiit; quia in vera Deitate immortalis permansit: nec persona esse desiit, quia verbum fuit; nec homo esse desiit, quia divinitas ejus ab humanitate sua non recessit. Sola anima a carne ad tempus divisa est, sed divinitas nec ab anima nec a carne separata est; Christus ergo et vere mortuus fuit propter mortuam carnem, et vere vivus permansit propter immortalem divinitatem; et verus Deus simul et verus homo fuit propter inseparabilem divinitatis et humanitatis unionem.