CAP. XII. Quod per hominem Verbo unitum Deo uniuntur omnes qui membra sunt illius.

Apostolus dicit: Mediator non est unius; Deus autem unus est (Galat. III). Duo enim erant Deus et homo: diversi et adversi. Deus erat justus; homo erat injustus: in hoc nota adversos. Homo erat miser, Deus beatus, in hoc nota diversos. Sic igitur homo et adversus Deo erat per injustitiam, et diversus a Deo per miseriam. Propter hoc necesse habuit homo, primum quidem justificari a culpa, ut reconciliaretur, postea vero liberari a miseria ut reformaretur.

In hoc ergo mediatore egnit homo ad Deum ut reconciliaretur illi, et reduceretur ad illum, sed causam dissidentium agendam convenienter suscipere non posset, qui non aliqua societatis ac pacis amicitia utrique familiaris, atque propinquus existeret. Propter hoc ergo Filius Dei factus est homo; ut inter hominem et Deum reconciliationis et pacis mediator esse posset. Suscepit humanitatem per quam hominibus appropinquaret. Retinuit divinitatem per quam a Deo non recederet. Factus homo, sustinuit poenam, ut demonstraret affectum; servavit justitiam, ut conferret remedium. Verbum quippe quod cum Patre Deo unum erat per ineffabilem unitatem, cum homine assumpto unum factum est per admirabilem unionem. Unitas in natura, unio in persona. Cum Patre Deo unum in natura, non in persona, cum homine assumpto unum in persona, non in natura. Quid magis unum quam unitas? Quod unitate unum est summe unum est.

Verbum et Pater unitate unum erant; quia natura unum erant; et voluit ipsum Verbum nobiscum unum fieri, ut nos in se et per se unum faceret, et cum illo cum quo ipsum unum erat.

Assumpsit ergo ex nobis nostram naturam, ut eam sibi sociaret per unionem in persona, quae sociata non erat per unitatem in natura, ut per id quidem quod de nostro unum secum fecerat nos sibi uniret, ut cum ipso unum essemus; per id quod nostrum sibi unitum erat; et per ipsum unum esse cum Patre, cui cum ipso unum erat. Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Non pro eis autem rogo tantum: sed pro eis qui credituri sunt per Verbum eorum in me: ut et ipsi in nobis unum sint: et mundus credat, quia tu me misisti? Sed ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus quia tu me misisti (Joan. XVII). Rogat unitas pro unione. Verbum cum Patre unum in natura, homo cum Verbo, unum in persona. Membra cum capite unum, primum in justitia, postea in gloria. Ut enim in justitia unum sint, cognoscat mundus quia tu me misisti (ibid.); ut autem in gloria unum sint: volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi (ibid).