|
Quaeris quomodo mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II),
nunc esse credatur in coelo, aut quia Deus ubique sit, hominem quoque
illum qui in Deo sit ubique diffusum, ex hoc nimirum intelligi volens
etiam in paradiso esse potuisse qui ubique sit. Noli itaque dubitare ibi
nunc esse hominem Jesum Christum unde venturus est. Memoriter quoque
recole et fideliter tene Christianam confessionem, quoniam
|
“resurrexit a mortuis, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris.”
|
|
Nec aliunde quam inde venturus est, ad vivos et mortuos judicandos, et
sic venturus est illa angelica voce testante: Quemadmodum visus est ire
in coelum (Act. I), id est, in eadem forma carnis atque substantia. Cui
profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Secundum hanc
formam non est putandus ubique diffusus. Cavendum est enim ne ita
divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Non enim
est consequens ut quod in Deo est, ita sit ubique sicut Deus. Nam de
nobis veracissima Scriptura dicit, quod in illo vivimus et movemur et
sumus (Act. XVII); nec tamen sicut ille, ubique sumus, sed aliter homo
ille in Deo, quoniam aliter et Deus ille in homine proprio quodam et
singulari modo. Una enim persona est Deus et homo et utrumque unus est
Jesus Christus, ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod
homo. Est ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe ait, per Prophetam.
Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII). Sed quod paulo ante posui de
sapientia ejus. Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit
omnia suaviter (Sap. VIII). Itemque scriptum est. Spiritus Domini
replevit orbem terrarum (Sap. I); eique dicitur in quodam psalmo. Quo
ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum tu
illic es, si descendero ad infernum ades (Psal. CXXXVIII). Sed sic est
Deus ubique per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi, sed
substantia creatrix mundi, sine labore regens et sine onere continens
mundum. Non tamen per spatia locorum quasi mole diffusa, ita ut in
dimidio mundi corpore sit dimidius, et in alio dimidio dimidius atque
ita per totum totus et in coelo solo totus, et in sola terra totus, et
in coelo et in terra totus; et nullo loco contentus, sed in seipso
ubique totus. Ita Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus, ita Trinitas
unus Deus. Verum illud est multo mirabilius quod cum Deus ubique sit
totus, non tamen in omnibus habitat. Non enim omnibus dici potest quod
ait Apostolus, vel quod jam dixi, vel etiam illud. Nescitis quia templum
Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (I Cor. III.) Unde e
contrario de quibusdam dicit idem: Quisquis autem Spiritum Christi non
habet, hic non est ejus (Rom. VIII). Quis porro audeat opinari (nisi
quisquis inseparabilitatem Trinitatis ignorat penitus) quod in aliquo
habitare possit Pater, aut Filius, in quo non habitat Spiritus sanctus,
aut in aliquo Spiritus sanctus in quo non et Pater et Filius? Unde
fatendum est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam sed non ubique
per divinitatis et inhabitationis gratiam. Propter hanc enim
habitationem ubi procul dubio gratia dilectionis ejus agnoscitur, non
dicimus Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed Pater
noster qui est in coelis (Matth. VI), ut templum ejus in oratione potius
commemoremus quod et nos ipsi esse debemus; et in quantum sumus in
tantum ad ejus societatem et adoptionis familiam pertinemus. Cum igitur
qui ubique est non in omnibus habitat; etiam in quibus habitat non
aequaliter habitat. Nam unde est illud quod Eliseus poposcit ut
dupliciter in eo Spiritus Dei fieret qui erat in Elia? (II Reg. II.) Et
unde in omnibus sanctis sunt alii sanctiores nisi abundantius habendo
habitatorem Deum? Quomodo ergo verum est quod superius diximus, quod
Deus ubique sit totus, quando in aliis est amplius, in aliis minus? Sed
non est negligenter intuendum quod diximus: In seipso est ubique totus;
non ergo in eis, quia alii plus eum capiunt, alii minus. Ideo enim
ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum absens est. Ideo totus, quia
non uni parti rerum partem suam praesentem praebet; et alteri parti
alteram partem; aequales vero aequalibus; minori vero minorem majorique
majorem. Non solum universali creaturae, verum etiam cuilibet parti ejus
totus pariter adest. Porro etiam quod parum distincte putavimus posse
intelligi, cum diceremus Deum esse ubique totum, nisi adderemus in
seipso ideo diligentius exponendum. Quomodo enim ubique in seipso?
Ubique scilicet, quia nusquam est absens, in seipso autem quia non
continetur ab eis quibus est praesens, tanquam sine his esse non possit.
Sicut autem nec ab illo abest in quo non habitat, et totus adest,
quamvis ille eum non habeat, ita et in illo in quo habitat totus est
praesens, quamvis non ex toto eum capiat. Neque enim ad habitandum
dividit se per hominum corda seu corpora; aliam sui partem huic
tribuens; illi aliam; sicut lux ista per aditus et fenestras domorum sed
potius si quemlibet sonum (cum res corporea et transitoria sit) surdus
non capit, surdaster non totum capit, atque in his qui audiunt cum
pariter ei propinquant, tanto magis alius alio capit, quanto est
acutioris, tanto autem minus quanto est obtusioris auditus, cum ille non
varie magis minusve sonet, sed in eo loco in quo sunt omnes aequaliter
praesto sit. Quanto excellentius Deus natura incorporea et immutabilis
et viva, qui non sicut sonus per moras temporum tendi et dividi potest;
nec spatio aereo tanquam loco suo indiget ubi praesentibus praesto sit,
sed aeterna stabilitate ipse in se manens totus adesse rebus omnibus
potest, et singulis totus, quamvis in quibus habitat habeant eum pro
suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus; amplius quos
ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat.
Habitare etiam in hominibus adhuc animalibus, nondum spiritualibus, ideo
dicitur Deus, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in
proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. Quamobrem Deus
qui ubique praesens est, et ubique totus non in omnibus habitat, sed in
eis tantum quos efficit beatissimum templum suum, vel beatissima templa
sua, eruens eos a potestate tenebrarum, et transferens in regnum
claritatis suae quod incipit a regeneratione. Cum igitur habitationem
ejus cogitas; unitatem cogita congregationemque sanctorum maxime in
coelis ubi propterea praecipue habitare dicitur; quia ibi fit voluntas
ejus perfecta eorum in quibus habitat obedientia; deinde in terra ubi
aedificans domum suam habitat in fine saeculi dedicandam. Christum autem
Dominum nostrum unigenitum Dei Filium aequalem Patri, eumdemque hominis
Filium quo major est Pater, et ubique non dubites esse totum praesentem
tanquam Deum; et in eodem templo Dei esse totum praesentem tanquam
inhabitantem Deum; et in loco aliquo coeli propter veri corporis modum.
|
|