|
Ideo autem Filius missus est, non Pater aut Spiritus sanctus, quia
conveniens non erat ut Pater ab alio mitteretur, qui non erat ab alio.
Si enim ab alio mitteretur, ab alio venire haberet a quo mitteretur, et
esset illi quasi quoddam principium ab illo a quo mitteretur. Propterea
ergo Pater ab alio mittin habet, quia ab alio esse non habet. Missus est
autem primum Filius qui a solo Patre est; deinde etiam Spiritus sanctus
qui est a Patre et Filio. Primum Filius venit ut homines liberarentur;
postea Spiritus sanctus venit, ut homines beatificarentur. Primum ille a
malo liberavit, postea hic ad bona revocavit. Ille abstulit quod
sustinebamus, hic reddidit quod perdideramus. Venit Filius naturalis
missus a Patre, ut adoptandos in haereditatem vocaret, et consensum suum
in gratia adoptionis comprobaret. Neque enim sine consensu Filii, a
Patre alieni in haereditatem ducendi erant. Misit ergo Pater pro filiis,
venit Filius pro fratribus; quia in Patre et Filio paternitatis et
filiationis nomen constat, ut filii nomen adoptandi perciperent, et per
illum cujus erat, et ab illo a quo erat. Venit sapientia ut hostis
ratione vinceretur; et ut habitaculum suum ipsa vindicaret; quod malitia
possidebat. Qui enim astutia vicerat, justum fuit ut non fortitudine,
sed prudentia vinceretur, ut in eodem in quo se victor erexerat, victus
sterneretur. Factus est Filius Dei, Filius hominis, ut filios hominum,
filios Dei faceret; et ne filii nomen ad alteram transiret personam, et
essent in Trinitate duo filii, et confunderetur Trinitatis discretio. Si
enim Pater carnem assumpsisset, idem ipse et Pater et Filius esset.
Pater Filii quem genuit ex aeternitate; et Filius matris a qua genitus
esset ex tempore. Si autem Spiritus sanctus carnem assumpsisset; duo
filii in Trinitate essent. Alter Filius Patris sine matre; alter filius
matris sine patre. Ne ergo incommunicabile nomen divideretur, solus
Filius carnem suscepit, ut unus et idem esset et Filius Dei et Filius
hominis. Filius Dei secundum divinitatem genitus a Patre; filius hominis
secundum humanitatem natus ex matre.
|
|