CAP. III. Quomodo solus Filius carnem suscepit.

Sed forte erunt aliqui qui dicant: Si inseparabilia sunt opera Trinitatis, ergo quidquid facit Filius, facit Pater. Si autem omne quod Filius, facit et Pater; ergo si Filius carnem assumpsit, et Pater carnem assumpsit; quia Filius sine Patre carnem assumere non potuit, si nihil sine Patre facere potuit. Sed hic primo considerandum est quod cum dicitur Filius facere omne quod Pater facit, de illa nimirum operatione intelligendum est, qua creaturam suam condit et regit et disponit conditor et opifex Deus. In qua operatione Pater et Filius et Spiritus sanctus, omnino separari non possunt; quia in divinitate una in qua et per quam operantur, unum sunt. Haec autem idcirco de divina operatione distinguimus, ne quis contra id quod dictum est, omnia quae facit Pater, haec et Filius facit (Joan. V), opponendum putet; quod Pater gignit, quod Filius non facit; et Filius gignitur quod Pater non facit. Si enim Filius sicut Pater gigneret, Pater esset; et si Pater sicut Filius gigneretur, Filius esset. Itaque ne quis propterea quia Filius non gignit: quod Pater facit, existimaret Filium non facere quaecunque Pater facit; dicimus quod hoc de illa operatione intelligendum est, qua vel creaturam operatur, ut quod non erat, esse incipiat, vel in creatura operatur, ut quod factum est in eo quod factum est subsistat. Ibi enim tota Trinitas inseparabiliter operatur, ubi nec Pater a Filio, nec Filius a Patre, nec Spiritus sanctus ab utroque in operatione separatur. In opere quippe operatio proprie designatur. Nam in eo quod factum non est quod est Deus; non facit ipse, sed tantum est. In eo autem quod factum est, ab illo utique factum est, a quo factum est, omne quod factum est. Hic ergo omnia quae fecit Pater, et Filius facit similiter. In hac itaque operatione qua carnis assumptio invenitur, quomodo soli Filio conveniat, et non Patri; non inconvenienter quaeritur. Cum enim dicitur quod Filius carnem assumpsit, opus utique significatur quod Filius fecit; a quo opere si Pater excluditur, non omnia quae facit Filius, Pater facit vel operatur. An forte quia dictum non est: Omnia quae facit Filius, Pater facit; sed: Quaecunque Pater facit, haec et Filius facit; existimandum est omnia quidem Filium facere quae Pater facit; quaedam autem Filium facere quae Pater non facit? Absit! Sed omnia quae Pater facit Filius facit, et omnia quae Filius facit, Pater facit; quia in eo quod deitate unum sunt, in operatione separari non possunt. Omne ergo quod Filius facit, Pater facit, quia in divinitate qua Filius est Patris, quia cum Patre unum est nihil facit sine operatione Patris. Fecit quaedam in humanitate secundum quam Filius Patris non erat; quia illam nascendo, a Patre non acceperat, quae propterea ad solam personam Filii referuntur, quia ea quae in illa et secundum illam naturam fecit, quam cum Patre communem non habuit, sed solus ex tempore propriam singulariter accepit. Verumtamen omnia quae in divinitate fecit, ideo solus non fecit; quia in divinitate solus non fuit, sed idem cum ipso fecit, qui cum ipso idem fuit. Si ergo Filius in divinitate humanitatem assumpsit, quomodo in eadem divinitate Pater idem cum ipso non fecit, qui cum ipso idem fuit? An forte cum dicitur: Filius carnem assumpsit, ex vi occultae relationis qua intelligitur, quia sibi univit; idem de Patre non dicitur, quia si idem diceretur, non idem sed aliud intelligeretur? Si enim diceretur Pater carnem assumpsit, intelligeretur similiter quod Pater sibi carnem univit, quod jam idem non esset, sed aliud. Aliud quippe esset, si Patri caro unita diceretur quam cum Filio unita dicitur, quia sicut alius est in persona Pater, alius Filius, sic aliud dicitur cum Filius incarnatus dicitur, quam diceretur, si Pater incarnatus diceretur. Non igitur consequens est si Filius carnem assumpsit; idcirco carnem assumpsisse et Patrem: sicut consequens non est, si Filius sibi carnem univit, carnem sibi unisse et Patrem. Consequens autem est, quod si Filius carnem sibi univit, eamdem carnem ipsi Filio, uniisse et Patrem; quia, dum una utriusque operatio ostenditur, nec Filius sine Patre, nec Pater sine Filio operatus demonstratur. Si autem Pater carnem sibi induisset, et Filius sibi, non hoc idem esset, sed aliud; quoniam in eo ipso non eadem demonstraretur operatio, quod non ad eumdem utrinque facta probaretur relatio. Nunc autem assumptionem sive unionem carnis, et Pater operatus est, quia carne induit Filium; et Filius operatus est, quia carne induit semetipsum, et fuit una unio, et operatio una. Propterea unio una, quia quod unitum est, uni unitum est. Propterea operatio una; quia quod factum est, in uno factum est. Tres operabantur et non tria, sed unum operabantur; et quod fiebat et unius erat quantum ad illum solum factum est; et trium erat, quantum ab illis factum est. Legitur in libro Judicum (cap. XIV), quod Manue uxorem accepit Samsoni filio suo, nec tamen uxorem accepit sibi qui filio uxorem accepit. Et postulat Filius Patrem, ut sibi uxorem accipiat, quasi per se solus hoc facere non possit, et nemo est qui argumentetur ut dicat: si Pater Filio uxorem accepit, ergo uxorem accepit Pater, et contendat uxoratum esse Patrem, quia Filio accepit uxorem. Quare ergo incarnatus esse dicatur Pater, quia Filio suo carnem univit, sicut ipse Filius incarnatus dicitur, quia sibi carnem copulavit? Sponsa quippe Verbi caro est, et assumpsit illam Verbum sibi, et Pater Verbi similiter Verbo suo univit eam, et operati sunt duo unum; et fuit in uno operatio ducrum una. Propterea ait: Quaecunque facit Pater, haec et Filius facit similiter; haec, inquit, similiter et Filius facit. Quid est haec? non alia. Quid est similiter? non aliter. Non poterat unitas operationis perfectius demonstrari. Non alia; non aliter; eadem et eodem modo. Si eadem operaretur, et non eodem modo operaretur: operatio una non esset, quia aliter esset. Si eodem modo operaretur, et non eadem operaretur operatio una non esset, quia alia esset. Nunc autem et eadem, et eodem modo operatur, ut nihil sit; aut aliud, aut aliter in operatione illius. Ostende mihi aliquid quod facit Pater si tamen quaerendum est quid facit, qui totum facit. Pone tamen exempli causa unum aliquod ex omnibus quae facit Pater, dico quod Filius hoc ipsum facit. Nec ita hoc ipsum dico, quasi simile illi, sed idem ipsum. Cum enim dico: Idem facio quod tu facis, quia forte domum aedifico, sicut tu aedificas domum, et cum alia sit domus tua quam tu aedificas, et alia domus mea quam ego aedifico; tamen idem me facere dico, quod tu facis, quoniam id quod facio ego secundum aliquid, simile est illi quod tu facis. Non sic intelligo cum dico, quod Filius hoc ipsum facit quod Pater facit. Si autem ego domum aedificarem, et tu eamdem mecum aedificares domum, dico quod idem faceres quod ego; etiam verius unum, quia idipsum et non aliud: nec tamen vere adhuc unum, quia tu partem unam et ego alteram; tu instrumentis tuis, ego instrumentis meis; tu manibus et lacertis tuis, ego meis; denique tu viribus tuis, ego meis, et jam non vere unum, sed in alio et per alia. Nunquid sic dico, cum dico, quod Filius hoc ipsum facit quod Pater facit? Ergo alia est manus Filii et alia est manus Patris, aliud brachium Filii, et aliud brachium Patris, alia virtus Filii, et alia virtus Patris, cum ipse Filius et manus, et brachium, et virtus sit Patris. Sicut idem est quod homo manu facit, et quod manus hominis facit, et quod homo brachio facit, et quod brachium hominis facit, et quod homo fortitudine facit, et quod fortitudo hominis facit, sic idem est quod Pater facit, et quod Filius facit; quia omne quod Pater facit, per Filium facit. Si essentia una est, si natura una, si fortitudo una, si voluntas una, quomodo non est operatio una? Dicis quod hoc facit Pater, et ego dico quod hoc ipsum facit Filius. Hoc ipsum Pater, hoc ipsum Filius. Totum Pater, et totum Filius. Ipsum facere Patris, Filii est. Noli pensare quasi duas actiones, unam majorem, et unam minorem. Aut forte similis ponderis aequales duas. Unitas ibi est, nihil multiplices. Una est actio duorum, imo trium actio una, sicut deitas una, et in una actione tres non tres agentes sunt, sed unum agens, sicut in deitate una, tres, non tres dii sunt, sed unus Deus. Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres personae sunt, sed tres dii non sunt, nec tres creatores, nec tres factores, quia in eo quod unum sunt dividi non possunt. Quaecunque ergo facit Pater, haec et Filius facit similiter. Quid magis simile esse potest quam unitas? Quomodo potest dividi quod multiplicari non potest? Aut quomodo a se recedere potest, quod unum est? Ne ergo mireris si assumptionem carnis quae ad solum Filium refertur, non solus Filius operatus est, sed cum Filio Pater etiam, et Spiritus sanctus. Neque idcirco tres incarnatos dixeris, quia incarnationem unius tres operati sunt, quia unitas naturae inseparabilem fecit operationem, et proprietas personae singularem assumptionem.