CAP. IV. De discretione trium personarum in deitate una.

Quia vero infirmitas humanae intelligentiae ad ea quae credere jubetur comprehendenda non sufficit, sacri eloquii auctoritate interim fovenda est, non ratione humana discutienda. Quapropter ea quae a sanctis Patribus de discretione trium personarum, in deitate una, secundum catholicae veritatis firmitatem jam dicta sunt, in medium proferre libet, nihil de nostra adjicientes, utpote, qui nec sufficientes invenimur ad ea, quae dicta sunt ab illis. Augustinus adversus impietatem Arii. Patres novum nomen Homousion condiderunt, sed non novam rem tali nomine signaverunt. Hoc enim vocatur Homousion, quod est Ego et Pater unum sumus (Joan. X); unius videlicet ejusdemque substantiae. Idem. Omnes catholici qui de Trinitate ante me scripserunt, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiae, inseparabili aequalitate, divinam insinuant unitatem. Ideoque non sunt tres dii, sed unus est Deus, quamvis Pater Filium genuerit; et ideo Filius non sit qui Pater est. Filius a Patre genitus sit: et ideo Pater non sit qui Filius est. Spiritus quoque sanctus nec Pater sit, nec Filius; sed tantum Patris et Filii Spiritus, et Patri et Filio coaeternus, ipse coaequalis; et ad Trinitatis pertinens unitatem, nec tamen eam Trinitatem natam de virgine Maria, sed tantum Filium. Nec eamdem Trinitatem descendisse in specie columbae, sed tantum Spiritum sanctum. Nec eamdem dixisse de coelo. Hic est Filius meus dilectus (Matth. III); sed tantum vocem Patris ad Filium fuisse, quamvis Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, sic inseparabiliter operantur. Nam quo intellectu homo Deum capit, qui ipsum intellectum suum, quo eum vult capere nondum capit? Intelligamus autem Deum si possumus et quantum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine ambitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat et nondum potest omnino invenire quid sit; pie tantum cavet quantum potest aliquid de illo sentire, quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci [o][sbu][s][iac][a][n] vocant.

Idem in libro contra Maximinum: nulla sit partium divisio in unitate Deitatis: unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, hoc est ipsa Trinitas unus est Deus. Tres enim personae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus; et hi tres quia unius substantiae sunt, unum sunt et summe unum, ubi nulla naturarum; nulla est diversitas voluntatum. Si autem natura unum essent et consensione non: non summe unum essent. Si vero natura dispares essent unum non essent. Hi ergo tres quia unum sunt, propter ineffabilem conjunctionem Deitatis qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Sed Christus una persona est geminae substantiae, nec tamem Deus pars hujus personae dici potest; alioquin Filius Deus antequam susciperet formam servi non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit. Quod si in una persona absurde dicitur quia pars illius rei esse non potest Deus, quanto magis Trinitatis esse pars non potest quicunque unus in tribus? In trinitate ergo quae Deus est, Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus, et simul hi tres unus Deus. Nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec major pars duo quam unus est ibi; nec majus aliquid sunt omnes quam singuli, quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere capiat (Matth. XIX); qui non potest credat et oret, ut quod credit intelligat. Pater et Filius et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus est Deus, et propter uniuscujusque proprietatem tres personae sunt, et propter singulorum perfectionem, partes unius Dei non sunt. Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. Idem libro de Trinitate. Si solus Filius intelligit sibi et Patri et Spiritui sancto, illud consequitur, ut Pater non sit sapiens de seipso, sed de Filio, nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec sapientia esse potest. Ac per hoc si Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri: profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et illa ea essentia est quae sapientia, non Filius a Patre quod verum est, sed a Filio potius Pater habet essentiam, quod falsum est. Est ergo Deus Pater sapiens ea quae ipse est sua sapientia, et Filius sapientia Patris, de sapientia quae est Pater, de quo genitus est Filius. Quare et intelligens est Pater ea (quae ipse est) sua intelligentia; Filius autem intelligentia Patris de intelligentia genitus quae est Pater. Idem. Non quoniam Deus Trinitas est ideo triplex putandus est, alioquin minor esset in singulis, quam in tribus pariter. In hac quoque Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris: quia persona Patris non aliud est quam ipse Pater. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium, vel ad Spiritum sanctum sicut Deus et similia. Hoc enim solum nomen est quod cum dicatur de singulis ad se, pluraliter non singulariter accipiatur in summa. Dicimus namque quod Pater est persona, et Filius persona, et Spiritus sanctus persona. Pater tamen et Filius et Spiritus sanctus non una persona, sed tres. Verum cum dicimus tres personas unam essentiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis praedicamus. Videtur posse dici ut tres homines una natura, sed plus sunt duo homines quam unus: sed non major est essentia Pater et Filius, quam solus Pater, aut solus Filius. Et tres illae personae, si ita dicendae sunt, aequales sunt in singulis, quod animalis homo non percipit (I Cor. XXI). Cur ergo latinitas hoc ita inusitate posuit, nisi quia voluit hoc unum nomen servire huic significationi, quo intelligitur Trinitas, nec omnino taceremus quod tres, cum tres esse fateremur: quo nomine non diversitatem intelligi sed singularitatem voluit. Ita et illa tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt, et ita singula sunt in singulis, et omnia in omnibus singulis, et singula in omnibus, et unum omnia. Idem: Denique si qua est Deo cum aliis alicujus nominis communio, valde procul dubio intelligenda est diversa significatio. Sed hoc potentiori ratione oportet ostendere. Si nullius accidentis susceptibilis est, quomodo dicitur justa vel sapiens vel aliquid hujusmodi divina natura? Sed certum est quod summa natura ideo vere est; quia per se est quidquid est, nihil autem justum est nisi per justitiam. Igitur si non est justa nisi per justitiam: et non potest esse justa nihi per se, quid consequentius quam ut eadem sit ipsa justitia per quam justa est? Quapropter si quaeratur quid sit ipsa summa natura, quid rectius respondeatur quam justitia? Et cum creatura dicatur justa in eo quod quale est: eo quod habet justitiam, ipsa (scilicet divina justitia) non proprie dicitur, habens justitiam: sed existens justitia. Et ideo non in eo quod quale, sed in eo quod quid sit dicitur, nihilque in ea differt, sive dicatur justa sive justitia, quod vero in exemplum justitiae ratum esse conspicitur: hoc de omnibus quae similiter de summa natura dicuntur intellectus per rationem sentire constringitur. Quidquid igitur eorum de illa dicatur, non qualis vel quanta; sed magis quid sit monstratur. Quidquid enim est quale vel quantum, est etiam in eo aliud quod est, unde non simplex, sed compositum est. Nam cum aliquis homo dicatur corpus et rationalis et homo, non uno modo vel una consideratione haec tria dicuntur; secundum aliud enim corpus, et secundum aliud rationalis est, et singulum horum non est totum quod homo. Illa summa essentia, summa vita, summa justitia, summa sapientia, summa magnitudo, summa aeternitas; et alia similiter quaecunque sint in vocabulis multiplicia; non plura significant, sed unum.

Idem: Neque persona Patris neque Spiritus sancti, sed sola Filii persona carnem suscepit, et ut hoc intelligas comparationibus utar, ut ex creatura creatorem intelligas. In anima est ratio: et cum sint unum, aliud anima agit aliud ratio: Anima vivimus, ratione sapimus: ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, cum sit una substantia: tota Trinitas operata est hominem quem assumpsit, eumque non tota Trinitas assumpsit, sed sola persona Filii. Idem in libro quinto de Trinitate: Deo aliquid accidere non potest. Dicitur ad aliquid: sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod accidens non est, quia ille semper Pater, et ille semper Filius. Si vero Pater ad seipsum diceretur, secundum substantiam diceretur. Item, quamvis diversum sit esse Patrem et esse Filium, non est tamen diversa substantia, quia haec non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum: quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. Item, non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, aequalis est Filius Patri: restat ergo ut secundum id aequalis sit, quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur. Restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem igitur utriusque substantia. Cum vero ingenitus dicitur Pater non quid sit, sed quid non sit dicitur. Cum autem relativum negatur: non secundum substantiam negatur, quia ipsum relativum non secundum substantiam dicitur. Idem: Quid tres? Magna prorsus laborat inopia humanum eloquium. Dictum est tres personae: non ut illud diceretur, sed ne taceretur. Idem: Trinitas nullo modo Filius potest dici. Idem: Fatendum est Patrem et Filium principium Spiritus sancti. Idem: Filius non tantum ut Filius, quod relative dicitur: sed omnino ut sit ipsa substantia nascendo habet. Idem: Cum conaretur humana inopia loquendo proferre quod tenet de Domino Deo, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Idem: Ideo dicimus tres personas non ut aliqua intelligatur diversitas essentiae, sed ut vel uno vocabulo responderi possit cum dicitur, quid tres, vel quid tria.

HIERONYMUS. Unum in tribus personis fatemur Deum, tres personas expressas sub proprietate distinguimus; non nomina tantummodo, sed et nominum proprietates, id est personas: vel ut Graeci exprimunt [rbu][p][oac][s][t][a][s][e][i][sf], id est subsistentias confitemur, nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam, aliquando excludit: nec rursus Filius aut Spiritus sanctus, Patris nomen personamque recipit: sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius est, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt: personis ac nominibus distinguuntur.

AMBROSIUS de Trinitate: Assertio nostrae fidei haec est, ut unum Deum esse dicamus, non duos aut tres. Tres deos esse dicit qui divinitatem separat Trinitatis. Nos autem Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum esse confitemur, ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis et unitas potestatis. Deus enim unus est. Deus nomen est magnificentiae, non potestatis. Si ergo unus Deus, unum nomen, una potestas, una Trinitas. Denique dicit: Ite baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). In nomine itaque, non in nominibus. Unum nomen est ubi est una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc nomen est in quo oportet omnes salvos fieri (Act. IV). Idem: Ego et Pater unum sumus. Unum dixit ne fiat distinctio potestatis, sumus addidit, ut personas cognoscamus. Non enim Pater ipse qui Filius, sed ex Patre genitus Filius. Ex Deo Deus, ex pleno plenus Non sunt igitur haec nuda nomina, sed virtutis indicia. Plenitudo divinitatis in Patre, plenitudo in Filio: sed non discrepans nec confusum quod unum est, nec multiplex quod indifferens. Quomodo Filius a Patre genitus sit, impossibile est scire, mens deficit, lingua silet, non hominum tantum, sed et angelorum. Supra angelos, supra cherubim, supra seraphim, supra omnem sensum: credere jubemur, non discutere permittimur. Aufer argumenta ubi fides quaeritur. Credimus unum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Patrem, eo quod habeat Filium; Filium eo quod Patrem; et Spiritum sanctum eo quod sit ex Patre et Filio. Pater ergo principium divinitatis, qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam fuit non Pater. A Patre Filius natus: ab eo vero et a Filio procedit Spiritus sanctus. Pater aeternus, eo quod habeat Filium aeternum, cujus aeternus sit Pater. Filius aeternus eo quod sit Patri et Spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternus, eo quod Patri et Filio sit coaeternus. Non confusa, ut Sabellius dicit. Trinitas in una persona, neque separata, aut divisa in natura divinitatis, ut Arius blasphemat; sed alter in persona Pater, alter Filius, alter Spiritus sanctus; unus in natura, in Trinitate, Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Idem: Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in Deitate Patris Dei Filius, ipse fieret in homine hominis Filius, ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset nativitate Filius. Dei ergo nativitate Filius, hominis factus est Filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius; et secundum veritatem naturae ex homine hominis Filius, ut veritas geniti non adoptione nec appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet; et esset verus Deus et verus homo unus Filius.

Idem: Non ergo duos Christos, neque duos filios, sed Deum et hominem unum Filium, quem propterea unigenitum dicimus manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit non confusis naturis, neque immistis. Ita enim Filius assumpsit hominem, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto, quaternitas facta est; sed Trinitas mansit; assumptione illa ineffabiliter faciente, personae unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Deum tantum, nec hominem tantum dicimus Christum, sed Deum verum natum de Deo Patre, et verum hominem natum de homine matre. Nec ejus humanitatem qua minor est Patre, minuere aliquid ejus divinitati qua aequalis est Patri. Hoc ergo utrumque unus est Christus qui et secundum Deum dixit: Ego et Pater unum sumus, et secundum hominem: Pater major me est (Joan. XIV). Ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius; et hic unigenitus, et propter Deum verbum quod illo suscepto Verbum caro factum est, ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona Verbum et homo.

Idem: Christus Jesus Dei Filius est, et Deus et homo. Deus, quia Dei Verbum; homo, quia in unitate personae, accessit Dei Verbo anima rationalis et caro. Et qui unicus Dei Filius est, est etiam Filius hominis, idem ipse. Utrumque, ex utroque, unus Christus, unus Dei Filius; non duo filii Deus et homo, sed unus Filius. Idem: Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sed Dei dignatione, ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum; quia mutatio vel versibilitas naturae, vel diminutionem vel abolitionem facit. Creditur a nobis sine confusione conjuncta Trinitas, sine separatione distincta.

Idem: Nihil creatum, aut serviens, in Trinitate credendum est; nihil inaequale, nihil gratiae aequale; nihil anterius, posteriusve; nihil majus aut minus; nihil extraneum aut officiale alteri; nihil sibi invisibile, nihil creaturis visibile; nihil moribus vel voluntate diversum; nihil de Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum; nihil officio singulare nec alteri communicabile; nihil confusum sed totum perfectum, quia totum ex uno, et unum, non tamen solitarium.

Idem: Homousion ergo idem in deitate Patris Filius; homousion Patri et Filio Spiritus sanctus; homousion Deo et homini unus Filius manens Deus in homine suo in gloria Patris desiderabilis videri ab angelis. Sicut Pater et Spiritus sanctus adoratur ab angelis et omni creatura; non homo propter Deum, vel Christus cum Deo, sed homo in Deum, et in homine Deus.