CAP. V. Quod Verbum carnem assumpsit cum poena sine culpa; cum mortalitate sine iniquitate.

Multi quaerunt de carne illa quam verbum assumpsit qualiter a peccato munda fuerit, et qualiter sine peccato poenam peccati portaverit. Et de eo quidem qualiter a peccato vel munda fuerit, vel mundata, quorumdam existimationem tacere non debemus, ne forte si non exponatur, non videatur, et si non videatur quod est, credatur quod non est. Quidam putant carnem illam quae assumpta est a Verbo ita ab initio et in primo parente quando tota massa naturae humanae per peccatum corrupta est, a contagione et a corruptione peccati immunem fuisse custoditam; et ab ipso primo parente usque ad susceptionem sui a Verbo, liberam ab omni peccato; et mundam deductam, ut nunquam sub peccato fuerit, et ideo a peccato non liberatam, sed liberam. Aiunt enim quod illa pars naturae humanae sub peccato esse non debuit, per quam ipsa natura humana ubi obnoxia peccato fuerat, a peccato liberanda erat. Ad comprobandam eamdem existimationem adducunt illud quod Apostolus: Cum novum sacerdotium veteri praeferendum assereret, Melchisedech qui typum ipsius Christi ac novi sacerdotii gerebat, ab Abraham decimas accepisse ostendit (Hebr. VII). in qua decimatione etiam Levi a que veteris sacerdotii ministros descendisse dubium non est, decimatum comprobavit; ac per hoc vetus sacerdotium quod in Levi decimas dedit inferius; novum autem quod in Melchisedech, qui forma Christi est, decimas accepit, superius et dignius existimandum. Ubi tamen Christum qui tunc secundum carnem similiter ut Levi in lumbis Abrahae fuit decimatum non dicimus, ne simili ratione novum quoque sacerdotium quod in Christo est, ibidem decimas dedisse convincamur. Quomodo autem Levi qui secundum carnem in lumbis Patris tunc fuit, decimatus est; et Christus qui secundum carnem ibidem fuit decimatus non est, nullam causam aliam inveniri posse putant nisi quia caro Levi cum culpa ibi fuit, caro Christi non fuit. Atque ideo quod peccato obnoxium erat expiatione eguisse, quod autem mundum atque a peccato liberum erat, non eguisse. Tali ergo se ratione probare putant quod caro illa quae a Verbo assumpta est, nunquam obnoxia peccato fuit; sed ab initio sive in eo a quo descendit, sive in iis per quos descendit, munda servata sit a peccato, ut aliquando esse posset hostia pro peccato. Sed catholicae veritatis definitio Filium Dei (qui pro peccatoribus et de peccatoribus natus est) de carne obnoxia peccato, carnem assumpsisse asserit liberam a peccato, et ideo liberam; quia liberatam. Ideo liberam, non quia sub illo nunquam fuerit, sed quia sub illo esse aliquando cessavit. Quando assumpta est, mundata est. Per eamdem quippe gratiam natura humana mundata est, ut Verbo Dei libera a peccato uniretur, per quam Christianus a peccato liberatur, ut eidem naturae in Christo capite suo societur. Appareat itaque nobis, sicut dicit beatus Augustinus, gratia in Christo capite nostro, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta membra ejus diffundit. Ea gratia fit ab initio fidei suae; homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus; de ipso spiritu et hic renatus, de quo est ille natus. Eodem spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo spiritu factum est, ut nullum haberet ille peccatum. Sic ergo factum est per gratiam, ut caro illa a peccato (sub quo ab origine sua erat) mundaretur; et mundata in illo (qui liber ab omni peccato in ea futurus erat) a peccato libera assumeretur, ut nec gratia corruptioni naturae praejudicium faceret, nec corruptio naturae gratiam impediret. Quomodo ergo, inquiunt, Christus in lumbis Abrahae decimatus non fuit, si caro ejus ibi peccato obnoxia fuit? Sed sciendum est quod, licet caro Christi sicut caro Levi adhuc in lumbis Abrahae sub peccato fuit, tamen ipsum peccatum ejus non fuit, sub quo caro ejus fuit. Hoc enim solum ejus ibi fuit, quod inde futurum ejus fuit. Quapropter Levi illic, et naturam et culpam habuit; quia inde per propagationem originis, et naturam et culpam trahere debuit. Quia ergo Christus in lumbis Abrahae solam naturam habuit: propterea quod ipsam solam inde accepturus fuit, procul dubio oblatione non eguit, quae pro eo quod ejus solum ibi erat necessaria non fuit. Oblatio enim non pro natura, sed pro culpa offertur, quia si culpa non esset, natura oblatione opus non haberet. Sic itaque Levi in lumbis Abrahae decimatus est, quia et naturam et culpam ibi habuit, qui et naturam et culpam inde accepturus fuit. Christus vero decimatus non est, qui propterea quod inde solam naturam accepturus erat, illam etiam tunc ibi culpam non habuit, cum ipsa quae ejus futura erat sine culpa natura, in sua origine culpae obnoxia non fuit.