|
Quidam haeretici fuerunt qui putaverunt in Christo cum carne a Verbo
rationalem animam assumptam non fuisse, sed solam carnem Verbo unitam;
et ipsam divinitatem Verbi carnem loco animae vivificasse, eamdemque
divinitatem ab ipsa carne quando in cruce mortua est recessisse,
rursumque ad ipsam quando resuscitata est, vivificandam, et
resuscitandara rediisse. Sed Catholica fides habet totum quod hominis
erat, praeter culpam, Deum assumpsisse, quia nec aliter verus homo esse
potuisset, nisi totum quod ad veritatem humanae naturae pertinebat,
assumpsisset. Accepit ergo cum carne et in carne ipsa animam rationalem,
quae et carnem ipsam vegetaret, et sensificaret ad vitam, et secundum
liberam voluntatem peccatum respueret et sectaretur justitiam. Cui et
hoc ex societate divinitatis collatum est, ut spontanea quidem libertate
bonum faceret, sed ad malum faciendum nulla prorsus necessitate vel
infirmitate declinare potuisset. Dicit quippe beatus Augustinus: De
Spiritu sancto ex virgine Maria, Dei Filius unicus natus est; non carnis
cupidine, sed solo Dei munere. Libera in illo voluntas erat, ac tanto
magis erat, quanto magis servire peccato non poterat. Multa autem
quaeruntur de illa anima rationali, e quibus unum est. Utrum videlicet
aequalem cum divinitate habuit scientiam, de qua quaestione in alio
opusculo quod de anima Christi titulum habet, prolixius disputavi. Hic
vero hoc solum commemorare sufficit, quod eadem anima sicut plenam et
perfectam Dei sapientiam unitam habuit, ita plene et perfecte ex ipsa et
per ipsam sapientiam sapiens fuit, nec tamen ipsi sapientiae natura
aequalis fuit, quia longe aliud est sapientia sapere, atque aliud
sapientiam esse. Ex quo enim humanitati divinitas conjuncta est; ex ipsa
divinitate humanitas accepit per gratiam, totum quod divinitas habuit
per naturam, ita ut secundum illam ineffabilem unionem; et Dei esset in
humanitate sua totum quod humanitatis erat, et hominis esset in
divinitate sua totum quod divinitatis erat. Sic ergo humanitatem Verbi
in anima rationali a prima conceptione sua; ex ineffabili unione
divinitatis plenam et perfectam sapientiam, et potentiam et virtutem et
bonitatem accepisse credimus; et ipsam sicut in unione divinitatis
inseparabiliter, sic in ipsa quae ex unione divinitatis erat plenitudine
virtutis incommutabiliter permansisse confitemur. Neque enim idcirco
Deus homo inter homines conversari voluit, ut quasi per intervalla
temporum sapientia aut virtute proficiens meritum sibi compararet, et
seipso melior fieret; sed ut ea sapientia et bonitate quam ipse in
divinitate sua plenam et perfectam semper habuit, et in humanitate sua
plenam et perfectam semel et simul accepit, dispensationem salutis
humanae secundum ineffabilem ordinationem suam compleret. Quapropter id
quod dicit Evangelista, quod proficiebat Jesus aetate, sapientia, et
gratia (Luc. III), non ita accipitur quasi in semetipse melior factus,
sed quia hominibus quam ipse habebat sed latebat sapientiam et gratiam,
prout ratio temporum postulabat, magis semper ac magis aperuit. Ita apud
homines ipse proficiebat, quando homines ipsi in ejus cognitione
profecerunt. Apud Deum autem profecit in eo quod, dum se sapientia et
gratia Dei plenum ostenderet, eos ad laudem Dei Patris, a quo hoc esse
testabatur, magis semper ac magis provocavit. De merito etiam Christi
praetereundum non est quod quidam minus considerate dicere solent, quod
scilicet Christus homo aliter ad gloriam immortalitatis pervenire non
potuisset, nisi prius per passionem merendo mortem sustinuisset. Non
enim attendunt hi quia quod Deus homo mortalis fuit, non necessitatis
erat; sed voluntatis. Nam si primus homo sine morte ad immortalitatem
pervenire potuisset; si se ab inobedientiae culpa custodire voluisset,
quanto magis Christus homo qui non solum sine peccato homo justus, sed
supra hominem Deus fuit, carni suae quam ad consortium Deitatis in
conceptione sublimaverat, gloriam incorruptionis dare potuisset, etiam
si illam ad tolerantiam passionis et mortis humiliare noluisset? Si enim
Christus ad gloriam resurrectionis nisi moriendo pervenire non potuit,
ergo pro se mortuus est Christus; et necesse habuit mori, ut vivere
posset. Quid autem dicit?
|
“Vado, inquit, immolari pro vobis.”
|
|
Hic intendite:
|
“Vado immolari pro vobis.”
|
|
Quare non dicit Christus vado immolari pro vobis et pro me? Si enim pro
nobis tantum mortuus est, ubi est quod dicitis mortuum pro se? Audite
ergo: Christus dicit quod pro nobis mortuus est; et nos si dicimus quod
pro semetipso mortuus est, beneficium negamus, quia gratias referre
nolumus. Si pro se mortuus est, quid ei debemus? Ipse igitur sibi
congratuletur. Pro se sustinuit, sibi recepit. An forte et sibi et
nobis? Quare ergo tacuit sibi, et dixit vobis? An forte erubuit de
necessitate, et gloriabatur de pietate? Ergo ipse erubuit manifestare;
tu non erubescis improperare. Sed dicunt: Si Christus per tolerantiam
passionis gloriam resurrectionis non meruit, quid est quod Apostolus
dicit: Christus factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem,
mortem autem crucis; propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit
illi nomen quod est super omne nomen (Philip. II). Ecce manifeste dicit
Apostolus, quia propterea per resurrectionis gloriam Christus meruit
exaltari; quia prius per obedientiam passionis usque ad mortem non
respuit humiliari. Si ergo propter hoc exaltatus quia humiliatus; ergo
exaltationis causa, humiliatio fuit. Ergo in humiliatione meruit qui in
exaltatione humiliationis praemium recepit. Si autem merendo ad gloriam
pervenit, quomodo ad illam pervenire potuisset, si non meruisset? Sic
ergo isti argumentando de propositione erroris ad conclusionem mendacii
perveniunt. Fallit quippe eos quod meriti nomen non discernunt. Et
propterea quia dicere non audent Christum nihil meruisse, ne forte ab eo
facta apud Deum nullius virtutis aut pretii fuisse dicere videantur, dum
cadere timent, praecipitant se asserentes quod Christus patiendo gloriam
meruit, ita ut si passus non fuisset, illam nec habere potuisset nec
debuisset. Si enim dicimus quod nihil meruit, consequens esse putant
opera virtutis, aut justitiae eum non fecisse. Si autem dicimus quod
meruit, statim inferunt aliquid eum prius non debitum sibi operando
obtinuisse, quod est dicere quod Christus aut bona opera non fecit; aut
aliquid quod sibi prius non debebatur operando promeruit. Sed videte
quam stulta sit ista assertio. Quid enim? Ergo Deus bonum opus facere
non potest, quia nihil non debitum sibi promereri potest? Aut ideo
operando non mereretur, quia ipsi debetur etiam si non operetur? Quando
nobis beneficia impendit Deus, et dona munificentiae largitur; nonne
haec ipsa faciendo a nobis pro beneficiis suis amari et laudari meretur?
Aut quia meretur, ideo prius dignus non fuit aut minus fuit et opere
temporali crevit meritum Dei, et melior seipso factus est Deus? Nunquid
non melius est et multo melius, ut dicamus quod aeterna bonitate quae in
ipso nunquam crevit (quia plena in ipso et perfecta semper fuit) plene
semper et perfecte bonus fuit, et dignus laudari et amari? Et quando
opus temporale facit, et nobis bene facit, amari et laudari a nobis
meretur; et est meritum operis in illo aeternum, quod nobis temporaliter
exhibetur. Neque ideo modo non meretur quia prius dignus fuit, neque
quia modo meretur prius dignus non fuit. Est ergo meritum in opere, quia
quod fit opus est bonitatis, et ipsum meritum tamen cum opere et in
operante non incipit, quoniam et ante exhibitionem operis, bonitas fuit
operantis. Similiter Deus homo, qui sicut in divinitate sua ab aeterno
perfectam bonitatem habuit; imo ipse perfecta bonitas fuit, ita in
humanitate sua a prima conceptione, plenam et perfectam bonitatem
accepit; non tunc primum obedientiam patiendi et moriendi habere coepit,
quando pati et mori coepit. Ecce concedimus quod Christus propterea
exaltatus est a Patre, quia obediens factus est Patri. Ecce concedimus
quod obedientia meritum est, exaltatio praemium. Quid ergo? Si
obedientia meritum est, nonne ex quo obedientia coepit, meritum coepit?
Factus est, inquit, obediens. Quis factus est? Christus. Secundum quid
factus est? Secundum humanitatem. Secundum humanitatem factus est
obediens, secundum divinitatem subesse non potuit in qua aequalis fuit.
Alia Scriptura dicit: Didicit ex his quae passus est, obedientiam (Hebr.
V). Didicit quod nescivit. Quid nescivit? Obedientiam. Subesse nescivit;
non potuit in eo quod aequalis erat esse inferior. Propterea didicit
quod nescivit, quia id quod in excellentiam Deitatis expertus non fuit,
per inferiorem naturam in usum assumpsit. Factus est obediens. Ex quo
factus est homo, factus est obediens. Ex quo homo esse coepit, subjectus
esse coepit. In quantum homo dignitate, in quantum bonus voluntate. Hic
est meritum. Si voluntas semper perfecta fuit; et meritum semper
perfectum fuit. Ex quo Deus coepit esse homo, et homo coepit esse Deus.
Deus coepit esse homo subjectus, et homo coepit esse Deus perfectus. Si
Deus humiliatus est quantum potuit in homine, homo sublimatus non est
quantum potuit in Deo? si Deus in eo quod homo esse coepit, passibilis
et mortalis esse coepit, et homo in eo quod Deus esse coepit, justus et
bonus et perfectus esse coepit. Sicut enim Deus quando homo esse coepit
quod hominis erat accepit, sic et homo quando Deus esse coepit quod Dei
erat accepit. Quapropter sicut Deus perfecta sapientia et potestas et
bonitas est, ita homo ex quo Deus factus est, perfecte potens et sapiens
et bonus in Deo factus est. An putas Christum hominem tunc primum plenam
et perfectam potentiam divinitatis accepisse quando dicit: Data est mihi
omnis potestas in coelo et in terra? (Matth. XXVIII.) Unde ergo prius
daemonibus imperavit, angelos ministros habuit, elementa ad nutum
imperii sui inclinavit? An forte quia orantem legis quasi precibus
obtinuisse putas, quod prius ipse non potuit? Pater, inquit, clarifica
Filium tuum [nomen tuum]. Et ecce vox facta est de coelo dicens: Et
clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, XVII). Audistis Filium
postulantem. Patrem annuentem. Putas quod precibus obtinuerit quod non
obtinuisset si preces non fudisset? Audi quod sequitur: Non propter me,
inquit, facta est vox ista, sed propter vos (Joan. XII). Si responsio
propter me facta non est, nec postulatio propter me facta est. Sicut
ergo responsionem Patris non accipio, ut me exauditum intelligam, sic
nec preces Patri fundo, ut quod non possum obtineam. Ego enim totum
possum. Totum quod Pater potest ego possum qui Filius sum Patris. Omnia
enim quae Pater facit, haec et Filius facit similiter (Joan. V). Ex quo
enim ut Filius Dei Patris, essem homo accepi, totum quod Deus Pater
potest posse accepi. Videtis ergo quomodo Christus homo in eo quod
Filius Dei fuit, et ex quo Filius Dei fuit, divinam sapientiam et
potestatem et bonitatem habuit; et plene ac perfecte habuit, quia plene
ac perfecte fuit. Aut ideo ab initio hoc non fuit, quia ab initio hoc
non dixit? Haec, inquit, ab initio non dixi vobis (Joan. XVI). Ergo ab
initio Christus homo ex quo homo esse coepit Deus non fuit; quia ab
initio ex quo homo esse coepit, hoc non dixit? Diu fuit Christus homo
inter homines, priusquam Deum se diceret vel probaret, et quando hoc
dicere coepit, cum magna modestia ac reverentia hoc dixit: ne
scandalizarentur, qui mirarentur, nec susciperent qui non caperent. Ideo
reverenter se suggessit, non praecipitanter ingessit. Quem, inquit,
dicunt homines esse Filium hominis? (Matth. XVI.) Non praedicavit, sed
interrogavit. Dici voluit, sed dicere noluit, ne non veritatem docere,
sed gloriam quaerere videretur. Creditis in Deum et in me credite (Joan.
XIV). Considera quomodo modeste se adjungit, quia sciebat extra
intelligentiam hominis esse ut homo Deus crederetur. Propterea humanae
intelligentiae adhuc subtus erat homo, neque in fide hominis adhuc ut
Deus crederetur, ascenderat. Ideo dubitanti et amanti dixit: Noli me
tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX). Propter hoc ergo
quia sciebat in conscientia humana se subtus esse, et ut aequalis
crederetur eidem conscientiae longinquum et extraneum esse, paulatim
illam fovebat, ut ad veritatem assuefaceret, ut veritas illam
illuminaret, non novitas scandalizaret. Sic ergo Christus homo inter
homines conversando secundum dispensationem saluti humanae congruum per
temporum intervalla quod in se simul erat aperuit, et quod ipse ab
initio plenum et perfectum habebat humanae cognitioni per quosdam
profectus revelationis se habere, magis ac magis prout oportebat
ostendit.
Sed dicunt: Si in Christo homine ab initio ex obedientia suscipiendae
passionis meritum fuit, in hoc ipso jam constat quod, si passurus non
fuisset ab initio, meritum obedientiae patiendi habere non potuisset. Si
enim futura passio non fuisset, obedientia patiendi nulla fuisset. Si
obedientia non fuisset, meritum obedientiae non fuisset. Sic itaque ad
obtinendam gloriam incorruptionis, inducere conantur necessitatem
passionis. Sed minus considerant quia eadem bonitate qua se ad
obedientiam passionis spontaneum exhibuit; quia pati voluit, justus et
bonus et gloria dignus fuisset, etiam si pati noluisset; si enim pati
noluisset ad patiendum obediens non fuisset, non tamen inobediens
fuisset, quia voluntati Patris hoc nolens non contradixisset, quoniam
hoc et ipse Pater noluisset. Nam sicut obediens, fuit quia volenti
volens consensit, ita procul dubio obediens fuisset, si nolenti hoc
Patri idem et ipse nolens consensisset. Itaque semper obediens fuisset,
etiam si passus non fuisset, neque merito ejus quidquam minneretur,
etiam si ad passionem (quam non ex debito, sed ex dignatione suscepit)
non humiliaretur. Unum tamen, inquiunt, est quod Christus per passionem
obtinuit, quod utique habere non potuisset, si passus non fuisset.
Patiendo quippe omnibus credentibus factus est exemplum passionis, sicut
resurgendo omnibus patientibus forma glorificationis. Hoc ergo lucratus
est patiendo, quod ipsum magistrum et doctorem sequuntur omnes qui bene
patiuntur. Magnum quid lucratus est. Quid ipsi hoc prodest? Praecedit,
et omnes sequuntur. Cujus bonum est hoc? Errantes inveni, praecessi ut
viam docerem, omnes secuti sunt. Mihi quid prodest? Ego viam sciebam,
per me incedere poteram; sed non erat causa pergendi, si compassio non
esset subveniendi. Stulti et tardi corde ad credendum, nonne oportuit
pati Christum et ita intrare in gloriam suam? (Luc. XXIV.) Intendite:
Oportuit itaque, inquit, pati Christum, et ita intrare in gloriam suam.
Quid est ita? Per passionem. Post passionem, glorificationem. Quid? Ergo
Christus non potuit intrare in gloriam, nisi transiret per poenam? Quid
est enim oportuit, nisi quia aliter non potuit? Quomodo ergo suam, si
oportuit; et quomodo oportuit, si suam? Si gloria ejus fuit quomodo ut
ad illam intraret, pati oportuit? Sed suam propter se, oportuit propter
nos. Poterat quidem Christus si voluisset alia via intrare in gloriam
suam; et quomodo vellet illam accepisse, quemadmodum si vellet nunquam
caruisset, sed semper habuisset. Sed voluit propter nos per poenam ire
in gloriam suam, ut moriens timorem tolleret passionis; resurgens
redderet spem glorificationis. Hac via irc voluit, quia nos hac via ire
debuimus, qui alia non potuimus. Nos volumus, sed non possumus. Ipse
potuit, sed noluit; quia si aliter ivisset, pervenisset, sed non
subvenisset. Qui ergo Christum in passione aliquid meruisse asserit, ita
ut eadem passione bonum aliquod ad commodum vel utilitatem vel gloriam
suam eum obtinuisse contendat, quod juste habere non potuisset, si
passus non fuisset, Christum plane in necessitatem passionis ducit, et
pariter redemptionis gratiam quae in morte ipsius exhibita est
imminuere, vel potius evacuare convincitur; qui causam passionis ejus
non nostram, sed ipsius necessitatem fuisse probare conatur. Ergo
Christus non meruit quasi sibi indebitum aliquid acquirens; et tamen
meruit opus virtutis dignum remuneratione perficiens. Neque enim ideo
quia prius ipse dignus fuit, opus virtutis postea exhibitum remunerabile
non fuit; neque rursum quia pro opere virtutis remuneratus dicitur,
prius etiam quam operaretur dignus fuisse negatur. Meruit ergo quantum
ad virtutem operis, quia pro opere, remuneratione dignus fuit; nec tamen
sic meruit quasi dignus non fuisset, etiam si operatus non fuisset.
Paterfamilias laborat in vinea sua, et post cum ad refectionem venit
postulat cibum, bene se meruisse dicit quod accepturus est. Sed aliter
mercenarius meretur, aliter dominus. Mercenarius meretur quia ei non
deberetur, si non operaretur. Dominus autem etiam si non operatur, panem
suum manducat, quia suus est; et non opus habet si vult pro eo laborare,
quia suus est et sine opere. Multa sunt quae dici potuissent super his,
sed haec praesenti abbreviationi sufficiant. Novissimo quaerunt de anima
illa rationali quam verbum cum carne in unitatem personae assumpsit,
utrum sicut eam ex ineffabili unione divinitatis perfectam sapientiam;
et virtutem et bonitatem accepisse dicimus; ita quoque ab initio
priusquam gloriam resurrectionis per immortalitatem carnis indueret ex
eadem unione divinitatis, plenam quoque beatitudinem habuisse dicamus.
Quod si concedimus, objiciunt, quod anima illa ante resurrectionem
passiones et dolores sustinuit; ac per hoc plena beatitudo esse non
potuit, ubi poena et dolor fuit. Sed non attendunt quod anima illa
secundum aliud carni unita fuit, et secundum aliud divinitati. In eo
quod carni unita fuit, vita carnis ipsa fuit. In eo autem quod
divinitati unita fuit, vita ipsius divinitas fuit. In eo autem quod
carni jungebatur, recedente anima ipsa caro moriebatur. In eo autem quod
divinitati jungebatur, etiam a carne recedens ab ipsa divinitate non
separabatur. Quae igitur in sensu carnis ad tempus dolorem sustinuit, in
societate Deitatis plenum et perfectum gaudium semper possedit. Ubi enim
perfecte jungebatur, plene et perfecte beatificabatur. Ubi autem ad
tempus minus habuit ex dispensatione, postea suppletum est in
glorificatione. Ita tamen ut quod in parte sublimiori habebat verum
bonum, nec aliquando redderetur, quia nunquam fuit amissum; nec
suppleretur, quia ex quo datum est, semper mansit perfeetum.
|
|