|
De carne Verbi hoc primum commemorare oportet quod illam ab ipsa
conceptione, Spiritus sancti operatione ita mundatam credimus, ut eam
verbum ipsum liberam prorsus, et immunem ab omni peccato assumeret;
poena tamen peccati voluntate non necessitate assumentis remanente, ut,
dum ista in Salvatore sine culpa pateretur, illa quae in salvandis pro
culpa poenae obnoxia fuerat, liberaretur. De hac itaque poena
passibilitatis sive mortalitatis quaerunt quidam, quomodo in carne
Salvatoris erat. Sed facile est scire quomodo caro illa, quandiu in
massa generis humani sub originali debito fuit, poenam quoque
praevaricationis qua totum tenebatur in toto ipso ex necessitate
sustinuit. Postquam autem a toto ipso singulariter divisa est, ut nec in
ipso esset, nec cum ipso in causa participaret, jam nihil poenae debuit,
quia culpae nil habuit. Itaque quantum in ipsa fuit, non debuit
sustinere poenam, quando jam non habuit culpam. Poterat ergo juste
Salvator in carne sua quam sine culpa assumpsit, poenam quoque
mortalitatis et passibilitatis infirmitatem non assumpsisse, sed eam non
solum supra id quod nos sumus mortales, quia peccator non erat, sed
supra id etiam quod primus homo ante peccatum fuit, quia probandus non
erat a prima conceptione gloria immortalitatis induisse. Primus quippe
homo quia probandus erat, talis esse debuit qui et peccare et non
peccare potuisset, ut voluntatis non necessitatis esset utrumque. Neque
enim vel obedienti meritum, vel non obedienti culpa esse potuisset, nisi
et obedientia et praevaricatio voluntaria fuisset. Itaque quia ad
probationem utrinque voluntas ejus exspectabatur, ad utrumque ei
possibilitas praestabatur. Quia vero peccandi et non peccandi
possibilitatem habuit, oportebat ut et moriendi et non moriendi
possibilitatem haberet. Si enim ex necessitate immortalitas fuisset, et
praevaricator et peccator mori non potuisset, atque ita inobedientia
poenam debitam non haberet, nec se recognosceret aliquando peccator si
mortuus intus, foris semper viveret. Item si ex necessitate mortalis
fuisset, etiam in obedientia persistens, mori debuisset; et injuste sine
culpa puniretur, si non peccans moreretur. Quapropter quia probandus
erat, et utrum in obedientia persisteret exspectabatur, caro quoque
illius et secundum aliquid mortalis erat; quia sci licet mori poterat;
et secundum aliquid immortalis erat quia poterat non mori, quatenus ex
eo quod mori poterat moreretur si peccaret, et ex eo similiter quod mori
non poterat, non moreretur si in obedientia perseveraret. Christus autem
homo quia perfectus a principio et probatus inventus est, ad
perfectionem vel ad probationem exspectatus non est. Et idcirco sicut
liberum arbitrium habuit, nec tamen ita ut peccare posset, ita quoque et
immortalitatem quantum in se erat habere debuit, et ita ut mori omnino
non posset. Unde constat quod Christo homini a principio non solum ea
immortalitas debebatur, quam primus homo habuit ante praevaricationem;
sed illa quoque quam nunc secundus habet post resurrectionem ut
videlicet sicut ex consortio Deitatis spiritu confirmatus erat ad
veritatem, ut peccare non posset, ita quoque ex merito virtutis carne
confirmatus esset ad incorruptionem, ut mori non posset. Sed quia caro
peccatrix a poena peccati liberari non potuit, nisi caro ejus quae sine
peccato erat pateretur, infirmitatem passibilitatis et mortalitatis in
carne assumpta retinuit potestate, sustinuit voluntate, non passus est
necessitate. De sensu autem passionis in carne Christi, quidam male
sensisse inveniuntur. Asserentes carnem illam in omnibus iis quae in ea
et circa eam exhibita sunt passionis genera; similitudinem quidem
passionis et doloris suscepisse, sed nullum omnino dolorem aut passionem
sustinuisse. Sed non attendunt quanta absurditas hujusmodi assertionem
consequitur. Quomodo enim in Christo vera compassio fuit, si vera passio
non fuit? Quomodo stabit quod dicit propheta: Vere languores nostros
ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit? (Isa. LIII.) Si Christus
in cruce dolorem passus non fuit, quare tantopere calicem passionis
transferri a se postulavit? Quid sibi voluit sanguis desudans angustiam
imminentis mortis contestatus? Quid sibi voluit quod ipse Christus et
infirmitatem secundum quam caro passionem timuit, et voluntatem secundum
quam spiritus promptus fuit exponens, ait: Spiritus quidem promptus est,
caro autem infirma? (Matth. XXVI; Marc. XIV.) Isti ergo qui negant in
Salvatore secundum infirmitatem carnis veram fuisse passionem, quantum
in se est eam quae per passionem Christi facta est, negare convincuntur
redemptionem. Sunt alii qui non minori dementia de affectibus humanis in
Christo (quos secundum veritatem naturae cum humanitate et in humanitate
suscepit) quaedam non solum falsa, sed horrenda etiam blasphemare non
timuerunt. Quia enim Apostolus ait: Non habemus pontificem qui non
possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia (Hebr.
IV); asserunt humanum affectum in Christo; motus etiam vitiorum
sensisse, absque consensu tamen rationis, secundum eam concupiscendi
infirmitatem qua nos qui peccatores sumus ex illa originali corruptione
quam portamus, illicitos appetitus, et motus concupiscentiae surgentis,
et vitii tentantis delectationem etiam inviti sentire solemus. Hos autem
motus idcirco Christum in carne sua voluntarie sustinuisse, ut quasi
illis tentantibus resistendo victor existeret, quatenus et sibi
tentationem vitiorum superando praemium justitiae acquireret, et nobis
in tentatione positis resistendi et vincendi in semetipso exemplum
formaret. Sed absit a sensu Christiano ut ullam in illa carne
sacrosancta agni immaculati inordinatae delectationis et concupiscentiae
illicitae titillationem aliquo modo fuisse, aut dicat, aut credat; quia
si vel aliquam pravae delectationis radicem aut motum concupiscendi
inordinatum in illa fuisse diceremus, profecto ab omni vitio liberam
negaremus. Quomodo autem vitium mundaret, si vitium portaret? Motus
quippe inordinatus ex infirmitate concupiscendi, surgens cum ipsa tantum
corruptione de qua oritur non solum poena est, sed culpa; quae tamen in
baptizatis ad damnationem non imputatur: quia per gratiam novae
regenerationis excusatur. Sicut dicit Apostolus: Jam nihil damnationis
est iis qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII). Haec tamen corruptio per
gratiam sacramenti non quidem accipit ut culpa non sit, sed ut
damnabilis non sit, quia si culpa omnino non esset, non haberet
excusari, quia non deberet imputari. Quapropter illam infirmitatem
humanae naturae quae poena est, solum cum susceptione carnis Christum
assumpsisse veraciter dicimus; illam vero quae sic poena est ut etiam
culpa sit, nullatenus admisisse indubitanter affirmamus. Neque enim sic
victorem vitiorum dicere volumus, ut cum ipsa quae vinceret vitia
portasse aliquando ac sensisse dicamus. Propterea enim per solam poenam
infirmari consensit, ut eos qui et in culpa et in poena aegrotabant:
primum a culpa justificaret, postea a poena liberaret.
|
|