CAP. VIII. Quomodo intelligendum sit quod scriptum est:

“Conceptus est de Spiritu sancto.”

Cum sicut superius dictum est incarnationem Filii cum ipso Filio; Pater simul et Spiritus sanctus operatus sit, merito quaeritur quare in Scriptura sacra singulariter de Spiritu sancto conceptus memoratur. Haec quidem sicut et caetera quae de ipso dicuntur humana intelligentia timide contingit; sed devotio fidei amplius praesumens secundum puram conscientiam fidenter inquirit. Quaerendum itaque in primis est quomodo intelligi oporteat quod dictum est beatam Mariam de Spiritu sancto concepisse. Scimus namque et omnes jam frequentissimo usu naturae didicimus, quod cum mulier a viro concepisse dicitur, non aliud nisi substantiam carnis ad generandam carnem per carnis coitum suscepisse memoratur. Et haec quidem carnis substantia de carne viri per ipsum carnis coitum transfusa, cum carne mulieris una caro efficitur, ut id quod nasciturum est ex utriusque substantia veraciter originem sumens ab illo, per istam etiam ab ista generetur. Ergo mulier a viro concipit, cum a carne viri per coitum carnis semen suscipit, ad generandam carnem. Nec aliud concipit quam ille est a quo concipit; aut ipsa quae concipit et quod concipit, hoc parit. Quid ergo dicemus? Nunquid Spiritus sanctus de sua substantia semen partus infudit alvo virginis? Quomodo ergo semen carnis ministrare potuit substantia spiritualis? An forte semen carnis non fuit quod conceptum est; et caro fuit quod natum est. Quid dicemus? Quomodo Maria de Spiritu sancto concepit? Et si de Spiritu sancto concepit, quomodo Spiritus sanctus pater Christi non fuit? Haec omnia magna consideratione indigent, ne forte in re difficili et valde obscura, humanus sensus aliquid amplius sua possibilitate praesumat. Nec ideo de his dubitandum est quia obscura sunt, nec ideo aliquid temere definiendum, quia credenda sunt. Quaeramus ergo quid concepit Maria. Aut carnem non concepit, et carnem non genuit, aut si carnem genuit carnem concepit. Quod enim concepit, hoc genuit. Sed quomodo carnem ministrare potuit non caro? aut non carnem gignere caro? Ista perplexa inquisitio sive quaerendi ratio, quemadmodum sane et competenter intelligi valeat consideremus. Et primum in ea quae secundum solitam et usitatam naturae operationem peragitur conceptione, ejusdem naturae opus quomodo compleatur intueamur. In parentibus carnaliter generantibus, et per carnis coitum nascituram carnem ex carne fabricantibus, utrobique natura substantiam ministrat partui creando, ut ex utriusque carne procedat, quae solum in unius carne formanda est caro. Tamen hoc vectigal quod natura quasi debitum quoddam ex instituto Creatoris, ad fabricam humani corporis absolvendam impendit, ita prorsus sine ulla necessitate, aut coactione ab ea requiritur, ut nisi sola dilectione, et, ut sic dixerim, spontanea charitate, ad tribuendum id non inclinetur. Nihil enim est praeter solam dilectionem, quod hoc debitum a natura extorquere possit, sed cum spontanea fuerit charitate persuasa, tunc nimirum sibi ad invicem ad opus consummandum ex utraque parte libenter atque gratanter occurrit. Sane quidquid violenter nolenti arripitur; ad ejusmodi causae effectum incongruum prorsus atque inefficax demonstratur. Sola ergo dilectio est quae naturam persuadere, et volentem quodammodo cogere potest ad seminandum partum. Et quidem in muliere amor viri, in viro autem amor mulieris, idem agere solet, ut quia in altero solum natura sibi sufficiens non est; alterutrum sibi per dilectionem subveniat, ut quod in neutra per se potuit, in utraque per se cum altera possit. Igitur semen humani partus a sola muliere formandum concipitur, quod simul a viro et muliere seminatur. Quod quidem, sicut jam dictum est, in muliere per amorem viri; et in viro per amorem mulieris, natura operatur. Propter quod etiam mulier non nisi a viro concipere dicitur, licet tam de se quam de viro accipiat, unde fecundatur. Et recte de solo viro concipit, quia id quod concepit, in altero quidem de carne viri sumitur, in altero autem per amorem viri ministratur. Non itaque hoc solum de viro concipit, quod de viro accipit; sed hoc etiam de viro concipit, quod ex se de amore viri accipit. Hoc praemittere voluimus, propter id quod dictum est Mariam de Spiritu sancto concepisse. Concepit ergo Maria de Spiritu sancto, non quod de substantia Spiritus sancti semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti, ex carne virginis divino partui natura substantiam ministravit. Nam quia in corde ejus amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne ejus virtus Spiritus sancti mirabilia faciebat. Cujus dilectio in corde illius non suscepit socium, ejus operatio in carne illius non habebat exemplum. Hoc igitur solum virgo concepit, quod de sua carne per amorem et operationem Spiritus sancti accepit, de quo etiam solo, sine virilis seminis admistione filium genuit. Non ergo libido carnis conceptionem in virgine operata est, quae nec de carne viri semen accepit, nec de sua carne per amorem viri concepit, sed per amorem et operationem Spiritus sancti. Nec ipse Spiritus sanctus idcirco pater Christi dicendus est, quia ejus amor conceptionem virginis operatus est, quia non de sua essentia virgini semen partus tribuit; sed ipsi de carne propria virgini per amorem suum atque virtutem, substantiam ministravit. Christus ergo et de virgine natus est, quia de carne virginis carnis substantiam accepit, et de Spiritu sancto conceptus est, quia ipsa eum virgo ex sola carne sua sine admistione virilis seminis, per Spiritus sancti operationem amoremque concepit. Hinc est quod eidem virgini pariturae per Angelum dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Spiritus sanctus namque virgini supervenit, ut per ejus operationem caro Christi de carne virginis formaretur, et virtus Altissimi obumbravit ei ne substantiam carnis ministrans carnali concupiscentia uteretur.