CAP. IX. De unione verbi, animae, et carnis.

Quaeritur etiam utrum Verbum carnem simul et animam assumpserit, an carnem prius quam animam sive animam prius quam carnem. Sed verissime et absque omni dubitatione creditur quod ex quo hominem Deus assumpsit, totum assumpsit; quia ex quo hominem assumpsit, sicut homo Deus: sic et Deus verus homo fuit. Verus autem non fuisset in sola carne, aut in anima sola, quia homo est et caro et anima. Itaque quando hominem assumpsit, simul utrumque assumpsit. Assumpsit autem carnem et animam, id est hominem, naturam non personam. Neque enim assumpsit hominem personam; sed assumpsit hominem in personam. Ideo autem hominem assumpsit; quia carnem humanam et animam humanam assumpsit. Ideo vero personam non assumpsit, quia caro illa et anima illa priusquam verbo unirentur in personam, non erant unita ad personam. Una unio fuit, et ad unum unio fuit, et verbi et carnis et animae. Non prius verbum et caro, nec prius verbum et anima, nec prius anima et caro sed simul verbum et anima et caro. Sed erat quidem Verbum ante hanc unionem persona, quia Filius erat qui persona erat, sicut Pater persona erat, et persona Spiritus sanctus erat. Et erat persona aeterna sicut Verbum aeternum erat, et Filius aeternus erat. Nec coepit esse persona Verbum, quando homo esse coepit; sed assumpsit hominem, ut homo persona esse inciperet, nec alia persona quam illa erat, quae eum acciperet. Itaque Verbum persona accepit hominem, non personam, sed naturam, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim assumpto homine quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, quia homo assumptus ex quo Deus esse coepit, non alia persona esse coepit, quam illa quae eum suscepit. Qui ergo hominem assumptum negat personam esse, negat hominem in personam assumptum esse. Si enim illud nunquam futurus esset, frustra ad illud aliquando assumptus esset. Nunc igitur homo assumptus persona est, et non alia; sed ipsa illa persona a qua assumptus est, quia et assumens et assumptus una persona est. Deus, homo est. Verum est propter humanitatem suam. Homo, Deus est. Verum est propter divinitatem suam. Deus humanitatem suscepit; homo divinitatem accepit. Et est Deus homo propter humanitatem quam suscepit, et habet; et homo Deus propter divinitatem, non de duobus dicitur, sed de uno; quia Deus et homo non duo sed unus est Jesus Christus. Sed dicis: Quomodo unus? Dic mihi qualis unio; et ego tibi dicam qualiter unus. Si vere ineffabilis est unio Dei et hominis; ineffabiliter non duo sunt, sed unus Deus et homo. Tamen non omnino duo sunt: Deus et homo, sed unus Jesus Christus. Qui est Deus, ipse est homo; et qui est homo, ipse est Deus: non alter et alter sed ipse unus et idem. Quid significat homo? naturam. Quem significat homo? personam. Si quaeris quid significat homo aliud significat homo: et aliud Deus. Homo enim significat humanitatem; Deus significat divinitatem. Si quaeris quem significat homo, eumdem significat quem Deus, quia idem est et homo et Deus. Quid est homo? Si naturam quaeris: corpus et anima. Bene dico, quia hoc est homo; hoc esse hominis est, quia hoc esse hominem facit. Quid est homo? Si personam quaeris Deus est. Quare homo Deus est? Quia humanitas divinitati personaliter unita est. Natura Dei divinitas, natura hominis humanitas; et divinitas quidem humanitas non est, Deus tamen homo est. Natura diversa, persona una. Quia autem unita est natura, una est persona; et quia persona Dei et hominis una est; Deus et homo unus est. Propterea quod facit Deus facit homo, et quod facit homo facit Deus; quia non duo, sed unus, Deus et homo. Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis; qui est in coelo (Joan. III). In terra loquebatur, et in coelo se esse testabatur. Utrobique enim erat. In terra per humanitatem, in coelo per divinitatem. Idem qui in coelo erat, in terra erat. Per humanitatem in terra et tantum in terra, per divinitatem in coelo et in terra. Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Mirum est. Homo in coelo dominabatur; et Deus in cruce moriebatur. Si potuit homo in terra positus per humanitatem, in coelo esse per divinitatem, potuit et Deus in coelo regnans per divinitatem, in terra mori per humanitatem. Sed dicis. Quomodo Deus mori potuit? Deus qui immortalis est, quomodo mortuus est? Hoc ego sciebam, quia essent qui hoc dicerent. Deus mori non potuit: homo mortuus est, Deus mortuus non est. Quare ergo negatis Deum mortuum esse? Quia, inquiunt, divinitas mori non potest. Si propterea Deus mortuus non est, quia secundum divinitatem mortuus non est; ergo nec de virgine Deus natus est, quia secundum divinitatem de virgine natus non est: nec inter homines Deus conversatus est, quia secundum divinitatem inter homines Deus conversatus non est, et caetera omnia quae in carne operatus est Salvator. Si ergo Deus haec non fecit, quis ille fuit, qui haec fecit? Nos putavimus Deum fecisse haec omnia. Vos dicitis, quod Deus haec non fecit. Dicite ergo: Quis ille fuit qui haec fecit? Christus, inquiunt, haec omnia fecit. Ergo Christus haec fecit, et Deus non fecit. Videte ne forte dicator vobis. Si Christus haec fecit, et Deus haec non fecit; ergo Christus Deus non fuit. Nolite tangere christos meos; et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV). Vos tangitis Christum, et in propheta malignamini. Non dicitis Christum Deum non esse, et tamen dicitis quod si verum esset, Christus Deus non esset. Ergo tangitis Christum. Non aperte negatis, sed occulte necatis. Non, inquiunt, negamus aut necamus: Sed ideo dicimus Deum mortuum non fuisse, quia secundum divinitatem Christus mortuus non fuit. Ergo dicite, quando Christus ambulavit in terra Filium hominis in coelo non fuisse, quia secundum humanitatem in coelo non fuit. Si autem non ideo homo in coelo non fuit, quando in terra ambulavit Christus; quia secundum humanitatem in coelo non fuit, neque ideo mortuus non fuit Deus, quando in cruce pependit Christus, quia secundum divinitatem mortuus non fuit. Quid enim? Si secundum hoc aut hoc non est, ergo non est? Si secundum hoc non est, tamen est; quia secundum aliud est. Auctoritatem vultis? Audite lucernam, si non creditis luci. Augustinus dicit: Si propter hominem mortuus est Deus, non est homo victurus cum Deo? Non est mortalis victurus in aeternum, propter quem mortuus est, qui vivit in aeternum? Sed quomodo mortuus est Deus? Unde mortuus est? Et potest mori Deus? Accepit ex te, unde moreretur per te. Idem iterum: Verbum, inquit, crucifixum est, sed non mutatum est in hominem. Et iterum: Per id ergo quod homo erat mortuus est Deus; et per id quod Deus erat excitatus est homo. Et quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus; quia Deus erat hominem assumens, sed non est mutatus in hominem. Videte adhuc. Quis fuit ille qui dixit: Antequam Abraham fieret ego sum? (Joan. VIII.) Nonne homo? Quis fuit ille qui dixit: Pater, clarifica me claritate quam habui priusquam mundus esset apud te? (Joan. XVII.) Nonne homo? Ergo homo vere dixit: Priusquam Abraham fieret ego sum. Ergo homo vere dixit: Pater clarifica me claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Quid? Hoc vos scandalizat? Hoc vos movet quod illos movebat qui dicebant: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? (Joan. VIII.) Quare non? Nonne et illi verum dicebant qui haec dicebant? Paulo ante Evangelista dixerat quia ipse Jesus incipiens erat quasi annorum triginta (Luc. III). Pauca tempora ab illo fluxerant usque ad hoc. Nondum quadraginta anni completi erant, quanto magis quinquaginta non erant? An forte verum dicebat, qui triginta annorum illum esse dicebat; quia hoc erat, et non verum dicebant qui eum nondum quinquaginta annos habere dicebant; quoniam et hoc amplius erat? Qui enim triginta annos nominabat quod amplius erat, non negabat. Qui autem quinquaginta annos non credebant; multo magis quod amplius erat non concedebant. Quid ergo? Quando triginta annos evangelista nominabat, nihil nobis certum determinare voluit de spatio temporis aetatis Jesu; hoc est, hominis Christi usque ad quod nostra cogitatio iret et ultra non procederet? Si amplius habuit in eo quod hoc habuit, quare evangelista amplius non dixit? sed non amplius habuit in eo quod hoc habuit. Triginta annorum erat Jesus, homo triginta annorum erat, quia aetas hominis triginta annorum erat. Triginta anni jam fluxerant et non amplius: ex quo homo esse coeperat. Propterea homo triginta annorum erat et non plus. Et quid? Si homo triginta annorum tantum erat, nonne similiter Deus triginta tantum annorum erat qui homo triginta tantum annorum erat? Quam recens Deus. Quam parvam aetatem habuit Deus? Vera parvam, quia parvus factus. Parva aetas in parvo, magna aeternitas in magno. Tamen plus temporis non habuit ubi temporalis fuit. Ubi enim aeternus fuit, nec triginta annorum fuit, nec viginti, nec decem, nec quinque, nec unius. Illic enim non fuit annuus, sed aeternus. Ubi autem temporalis fuit, non plus fuit. Ubi aeternus fuit, quid dicam? Plus fuit? Parum est hoc. Tempus enim nequaquam ad comparationem aeternitatis accedere potest. Ergo aeternitas fuit, et triginta tantum annorum fuit, et in tempore coepit, et ante tempora fuit: et in eo quod coepit in tempore factus est homo: et in eo quod fuit ante tempora factor est Deus. Et cum coepit esse homo ex tempore; non tamen coepit, quasi prius non fuisset. Et similiter cum factus est homo; non tamen factus est, quasi prius non exstitisset. Propterea eos qui Christum creaturam esse dixerunt, fides catholica condemnavit, quia Christus quamvis in tempore esse coepit, non tamen omnino esse coepit, quia supra tempora et ante tempora idem ipse semper Deus fuit. Hoc est autem creaturam esse, aliquid de nihilo esse, hoc est esse aliquid et fuisse nihil. Non autem omnis qui aliquid esse incipit, ideo esse incipit quia aliquid esse incipit; sicut qui aliquid esse desinit, non ideo esse desinit, quia aliquid esse desinit. Non enim aliquid ita esse desinit, ut nihil sit, sed solum ut id quod esse desinit jam non sit. Sic non semper qui aliquid esse incipit, ita aliquid esse incipit, quasi esse incipiat ut aliquid sit; sed ut aliquid quod prius non fuit esse incipiat, ut jam sit. Ita Christus, quando homo esse incoepit, aliquid esse incoepit, nec tamen ita aliquid esse incoepit, quasi prius non fuisset aliquid, quia et priusquam hoc fuit quod aliquando esse coepit, fuit aliquid quod semper fuit et nunquam esse coepit. Itaque Deus homo factus est, et tamen Deus creatura non est. Quia quod factus est pro eo factus est, quia temporaliter assumpsit, quod semper non habuit; sed ex tempore non accepit, quod semper habuit. Tamen postquam Deus factus est homo, et homo Deus, unus fuit, et non duo, homo et Deus. Et propter ipsam ineffabilem unionem qua Deus et homo unus fuit, sicut Deus per humanitatem suam se veraciter temporalem exhibuit, sic et homo per divinitatem suam ante tempora se fuisse non fallaciter praedicavit. Si Deus aeternus triginta tantum annorum aliquando fuit propter humanitatem, quare similiter homo temporalis aeternus non fuit propter divinitatem? Ergo, inquiunt, homo ab aeterno fuit; et homo mundum creavit, et homo fuit antequam homo esset. Pueri estis et adhuc involumentis infantiae expediri non potuistis. Nondum in vobis exercitati sensus creverunt, qui lacte opus non habent, sed solido cibo. Quid enim sunt verborum involucra nisi quaedam involumenta intelligentiae, quibus quandiu sensus humanus obvolvitur, nunquam cordis oculus ad veritatis lumen perfecte aperitur? Quaeritis an fuit homo ante tempora, et ego vos interrogo an Deus coepit in tempore? Si aeternus factus est temporalis, temporalis factus non est aeternus? An forte ideo Deus propter humanitatem in tempore fuit, quia homo fuit, quando homo in tempore fuit, sed homo propter divinitatem ante tempora non fuit, quia quando Deus ante tempora fuit, homo adhuc Deus non fuit? Fortasse aliquid rationis erit, propter quod ejusmodi locutiones caveatis; salva tamen integritate fidei Christianae ut unum eumdemque ipsum esse credatis, qui et in tempore homo fuit, propter humanitatem suam; et ante tempora Deus propter divinitatem suam. Et idcirco ipse idem veraciter se dixit, et in tempore venisse hominem, et ante tempora fuisse Deum. Cum autem hoc et hoc dixit: non alius et alius dixit, sed secundum aliud et aliud dixit. Quod Deus dixit, homo dixit; et quod homo dixit, Deus dixit, quia et homo Deus, et Deus homo unus fuit. Quando dico homo, naturam significo humanam, id est animam et carnem. Quando dico Deus, naturam significo divinam, id est Verbi divinitatem. Item quando dico homo, personam significo ex anima et carne. Item quando dico Deus, personam significo in divinitate. Non amplius notat homo in natura, quam animam et carnem, neque in persona, quam ex anima et carne. Neque amplius Deus notat in natura quam divinitatem, neque in persona quam in divinitate; et tamen in Christo persona ex anima et carne, et persona in divinitate non duae sunt personae, sed una persona est. Quae est natura hominis? humanitas. Quae est natura Dei? divinitas. Ex humanitate est homo, ex divinitate est Deus. Quod homo est, ex anima et carne est; hoc est esse ejus; quia natura ejus est. Quod homo est, ex eo est quod hominis est. Quod Deus est, ex eo est quod Dei est. Etenim quod Deus est, ex divinitate est: hoc esse ejus est, quia natura ejus est. Et ideo quod Deus est, ex eo est quod suum est. Quod homo est, ex eo est quod hominis est. Quapropter quia Deus et homo ex eo quod hominis est, homo est; et homo ex eo quod Dei est, Deus est; profecto et Deus homo, et homo Deus est. Item quia non ex alio homo Deus, quam Deus, neque ex alio Deus homo, quam homo; non alius, sed idem est Deus et homo. Tamen quod homo in suo est conditione; Deus in eodem est dignatione; et quod Deus in suo est per naturam; homo in eodem est per gratiam. Sic itaque in Christo aliam dicimus esse humanam naturam, et aliam divinam; sed non alium dicimus esse hominem, et alium Deum; sed Deum et hominem unum Jesum Christum. Quid est Jesus? salvator. Quid est Christus? unctus. Aliud notat Jesus, aliud Christus; et non alium tamen significat Jesus, quam Christus; quia unus est Jesus Christus. Augustinus dicit: Aliam significationem habet Jesus, et aliam significationem habet Christus, cum sit unus Jesus Christus Salvator noster. Jesus tamen proprium nomen est illi, quomodo Moyses nomine proprio appellatus est, quomodo Elias, quomodo Abraham. Sic tanquam proprium nomen et Dominus noster Jesus Christus autem sacramenti nomen est, quomodo si dicatur propheta, quomodo si dicatur sacerdos. Lege sermonem Augustini in epistolam Joannis, ibi hoc reperies. Idem in libro De praedestinatione sanctorum: Ille, inquit, nos credere in Christum fecit qui nobis fecit in quem credimus Christum. Hoc itaque dicit Augustinus: Vis ergo adhuc plenius audire, quomodo aut secundum quod Dominus Jesus Chistus factus est, aut infectus? Ambrosius in libro quem De Trinitate scripsit, ita dicit: Dicimus igitur, inquit, factum esse hominem; et ad hominem hoc esse referendum. Denique et alibi habes: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I). Secundum carnem utique ex semine David factus est. Deus autem ante saecula ex Deo natus est. Nec tamen factum esse semper ad creationem refertur. Scriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX). Et paulo post: Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum ad causam refertur. Unde intelligimus illud quod de incarnatione Domini scriptum est: Dominus creavit me principium viarum suarum, in opera sua (Prov. VIII); id significare quod ad redimenda opera patris: Dominus Jesus ex virgine sit creatus. Idem in eodem: Paulus, inquit, prohibet me creaturae servire, et Christo admonet serviendum. Non ergo creatura Christus. Paulus, inquit, Servus Christi Jesu (Rom. I), et bonus servus, qui Dominum recognoscit. Ipse creaturae servire nos prohibet. Quemadmodum ergo ipse Christo serviret, si Christum creaturam putaret? Vide ergo quomodo Christum et factum et creatum secundum aliquid affirmat; quem tamen creaturam esse negat. Idem quoque in eodem libro Christum non adoptivum; sed naturalem Filium esse testatur dicens: Per adoptionem nos filii dicimur; ille per veritatem naturae. Quomodo ergo ex nihilo qui ex nihilo fecit omnia: Ita oportet secundum testimonia Scripturarum fidei vestigia formare, ut rectae credulitati sincerae confessionis puritatem adjungamus.