PARS SECUNDA.

DE UNITATE ECCLESIAE.


CAPUT PRIMUM. De gratia quae per Christum datur, et spiritu a capite in membra diffuso.

Scriptum est quod lex neminem ad perfectum duxit (Hebr. VII). Lex enim ignorantiam docere potuit infirmitatem, adjuvare non potuit. Duo hic mala in homine fuerunt, et ex his caetera mala hominis omnia processerunt. Unum fuit ignorantia, alterum concupiscentia; ignorantia boni, concupiscentia mali. Ex ignorantia venit delictum, ex concupiscentia peccatum. Haec igitur duo in homine ab initio fuerunt; sed ut cognosceret homo morbum suum, dimissus est totus sibi: ne forte gratiam superfluam judicaret; si prius infirmitatis suae defectum non agnosceret. Positum est ergo tempus naturalis legis ut natura per se operaretur, non quod per se quidquam posset, sed ut se non posse agnosceret. Illa ergo sibi relicta errare coepit a veritate per ignorantiam, et convicta est de caecitate; postmodum etiam convincenda de infirmitate. Data est lex scripta ut ignorantiam illuminaret, sed infirmitatem non corroboraret ut in ea parte homo qua defectum suum agnovit juvaretur. Ubi autem per se stare putavit, relinqueretur. Accepta ergo scientia veritatis per legem conari coepit ut perficeret sed pressus concupiscentia quia gratiam adjuvantem non habuit, ab opere virtutis defecit. Convictus igitur in utroque est quia videlicet per se nec verum potest agnoscere nec bonum perficere. Post haec itaque convenienter gratia data est quae illuminaret caecum, et sanaret infirmum; illuminaret ignorantiam, refrigeraret concupiscentiam; illuminaret ad cognitionem veritatis; inflammaret ad amorem virtutis. Propterea Spiritus in igne datus est ut lumen haberet, et flammam; lumen ad cognitionem, flammam ad dilectionem. Porro sicut spiritus hominis mediante capite ad membra vivificanda descendit sic Spiritus sanctus per Christum venit ad Christianos. Caput enim est Christus, membrum Christianus. Caput unum, membra multa, et constat unum corpus ex capite et membris et in uno corpore Spiritus unus. Cujus plenitudo quidem in capite est participatio in membris. Si ergo corpus unum est, et spiritus unus qui in corpore ipso non est, a Spiritu vivificari non potest sicut scriptum est: Qui non habet Spiritum Christi hic non est ejus (Rom. VIII). Qui enim non habet Spiritum Christi non est membrum Christi. In corpore uno spiritus unus. Nihil in corpore mortuum, nihil extra corpus vivum. Per fidem membra efficimur, per dilectionem vivificamur. Per fidem accipimus unionem; per charitatem accipimus vivificationem. In sacramento autem per baptismum unimur, per corpus Christi et sanguinem vivificamur. Per baptismum efficimur membra corporis, per corpus autem Christi efficimur participes vivificationis.