CAP. II. De Ecclesia, quid sit Ecclesia.

Ecclesia sancta corpus est Christi uno Spiritu vivificata, et unita fide una, et sanctificata. Hujus corporis membra singuli quique fidelium existunt; omnes corpus unum, propter spiritum unum, et fidem unam. Quemadmodum autem in corpore humano singula quaeque membra propria ac discreta officia habent, et tamen unumquodque non sibi soli agit quod solum agit, sic in corpore sanctae Ecclesiae dona gratiarum distributa sunt, et tamen unusquisque non sibi soli habet, etiam id quod solus habet. Soli enim oculi vident; et tamen sibi solummodo non vident sed toti corpori. Solae autem aures audiunt nec tamen sibi solummodo audiunt, sed toti corpori. Soli pedes ambulant et non sibi tamen solummodo ambulant, sed toti corpori. Et ad hunc modum unumquodque quod habet solum in se non habet solummodo propter se quatenus secundum dispositionem optimi largitoris, et distributoris sapientissimi, singula sint omnium, et omnia singulorum.

Quisquis ergo donum gratiae Dei percipere meruit sciat non ad se solum pertinere quod habet, etiam si solus habet. Hac itaque similitudine Ecclesia sancta, id est universitas fidelium, corpus Christi vocatur propter Spiritum Christi quem accepit, cujus participatio in homine designatur quando a Christo Christianus appellatur.

Hoc itaque nomen signat membra Christi participantia Spiritum Christi ut ab uncto sit unctus; quia a Christo dicitur Christianus. Christus quippe unctus interpretatur; illo videlicet oleo laetitiae, quod prae cunctis participibus suis secundum plenitudinem accepit et cunctis participibus suis quasi caput membris secundum participationem transfudit: Sicut unguentum in capite, quod descendit a capite in barbam et deinde usque in oram (Psal. CXXXII); hoc est, in extremitatem vestimenti defluxit ut ad totum efflueret, et totum vivificaret. Quando ergo Christianus efficeris, membrum Christi efficeris, membrum corporis Christi participans Spiritum Christi. Quid est ergo Ecclesia nisi multitudo fidelium, universitas Christianorum?