|
Universitas autem haec duos ordines complectitur, laicos et clericos,
quasi duo latera corporis unius. Quasi enim ad sinistram sunt laici qui
vitae praesentis necessitati inserviunt.
Non ita dico ad sinistram quemadmodum illi ad sinistram statuentur,
quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Absit a
me ut bonos laicos ibi statuere praesumam! Nam qui boni erunt sive laici
sive clerici ibi non erunt; et qui mali erunt sive laici sive clerici
ibi erunt.
Non ergo ad illam sinistram laicos Christianos, qui veri Christiani
sunt, constituo; sed ad illam sinistram de qua dicitur: In dextera ejus
longaevitas vitae; in sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov.
III). Quod enim ad sinistram in corpore est de corpore est et bonum est
quamvis optimum non sit.
Laici ergo Christiani qui terrena et terrenae vitae necessaria tractant,
pars corporis Christi sinistra sunt. Clerici vero quoniam ea quae ad
spiritualem vitam pertinent dispensant, quasi dextera pars sunt corporis
Christi.
Sed constat his duabus partibus totum corpus Christi quod est universa
Ecclesia. Laicus interpretatur popularis; Graece enim [l][a][oac][sf]
Latine dicitur populus. Unde et [b][a][s][i][l][e][uac][sf] basileus rex
dictus putatur; quasi [b][aac][s][i][sf] [l][a][o][uti], basis laoy, id
est sustentamentum populi. Clericus dicitur a [k][l][eeti][r][o][sf]
Graece, quod Latine interpretatum sortem sonat, sive quod ipse sorte sit
electus a Deo ad servitium Dei, sive quod ipse Deus sors illius sit; et
quod portionem aliam in terra habere non debeat; clericus nisi Deum et
ea quae ad partem Dei spectant, cui statutum est decimis et oblationibus
quae Deo offeruntur sustentari. Laicis ergo Christianis fidelibus
terrena possidere conceditur, Clericis vero spiritualia tantum
committuntur, quemadmodum olim in illo populo priore caeterae tribus
quae typum laicorum praeferebant; portiones in haereditate acceperunt.
Sola tribus Levi quae ecclesiasticos figurabat, decimis et oblationibus
et sacrificiorum victimis pascebatur.
|
|