CAP. IV. Duas esse vitas, et secundum duas vitas duos populos: et in duobus populis duas potestates, et in utraque diversos gradus et ordines dignitatum; et unam inferiorem, alteram superiorem.

Duae quippe vitae sunt: una terrena, altera coelestis; altera corporea, altera spiritualis. Una qua corpus vivit ex anima, altera qua anima vivit ex Deo. Utraque bonum suum habet quo vegetatur et nutritur ut possit subsistere. Vita terrena bonis terrenis alitur; vita spiritualis bonis spiritualibus nutritur. Ad vitam terrenam pertinent omnia quae terrena sunt. Ad vitam spiritualem quae spiritualia sunt bona omnia. Ut autem in utraque vita justitia servetur, et utilitas proveniat; primum utrinque distributi sunt, qui utriusque bona secundum necessitatem vel rationem studio ac labore acquirant.

Deinde alii qui ea potestate officii commissi secundum aequitatem dispensent, ut nemo fratrem suum in negotio supergrediatur; sed justitia inviolata conservetur. Propterea in utroque populo secundum utramque vitam distributo; potestates sunt constitutae. In laicis quippe ad quorum studium et providentiam ea quae terrenae vitae necessaria sunt, pertinent, potestas est terrena. In clericis autem ad quorum officium spectant ea quae spiritualis vitae sunt bona, potestas est divina. Illa igitur potestas saecularis dicitur, ista spiritualis nominatur. In utraque potestate diversi sunt gradus, et ordines potestatum; sub uuo tamen utrinque capite distributi, et quasi ab uno principio deducti, et ad unum relati. Terrena potestas caput habet regem. Spiritualis potestas habet summum pontificem. Ad potestatem regis pertinent quae terrena sunt, et ad terrenam vitam facta omnia. Ad potestatem summi pontificis pertinent quae spiritualia sunt, et vitae spirituali attributa universa. Quanto autem vita spiritualis dignior est quam terrena, et spiritus quam corpus, tanto spiritualis potestas terrenam sive saecularem potestatem honore, ac dignitate praecedit.

Nam spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet, ut sit, et judicare habet si bona non fuerit. Ipsa vero a Deo primum instituta est, et cum deviat, a solo Deo judicari potest, sicut scriptum est: Spiritualis dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II). Quod autem spiritualis potestas (quantum ad divinam institutionem spectat) et prior sit tempore; et major dignitate; in illo antiquo Veteris Instrumenti populo manifeste declaratur, ubi primum a Deo sacerdotium institutum est; postea vero per sacerdotium (jubente Deo) regalis potestas ordinata.

Unde in Ecclesia adhuc sacerdotalis dignitas potestatem regalem consecrat, et sanctificans per benedictionem, et formans per institutionem. Si ergo, ut dicit Apostolus, qui benedicit major est, et minor qui benedicitur (Hebr. VII), constat absque omni dubitatione quod terrena potestas, quae a spirituali benedictionem accipit, jure inferior existimetur.