CAP. V. Quod omnis administratio ecclesiastica constat in tribus, hoc est in ordinibus, in sacramentis, in praeceptis.

Omnis ecclesiastica administratio in tribus constat: in ordinibus, in sacramentis, in praeceptis Ordines consideramus in personis praelatorum; sacramenta in ministerio eorum. Praecepta in comversatione subjectorum. Quae singula propria consideratione egent. De ordinibus hoc primum attendendum est, quod alii sunt secundum gradum differentem, sicut est diaconus et sacerdos; alii in eodem gradu secundum potestatem excellentem, sicut diaconus et archidiaconus. Unus gradus est in sacramento; non tamen una potestas in ministerio. Diaconus enim sacerdoti ministrat in sacramento corporis et sanguinis Christi. Archidiaconus autem hoc plus habet, quod praeter ministerium altaris sub episcopo et vice episcopi curam habet Ecclesiarum; et causas ecclesiasticas examinat et ministeria dispensat. Similiter sacerdos et pontifex sive summus sacerdos unus gradus est in sacramento, diversa tamen potestas in ministerio: quia cum utrisque corporis et sanguinis Christi consecrandi, baptizandi, catechizandi, praedicandi, ligandi, solvendi, una quodammodo sit dignitas, pontificibus tamen Ecclesias dedicandi, ordines faciendi, manus imponendi, sacri chrismatis consecrandi, communem super populum benedictionem faciendi, singularis data est potestas. Sic itaque alia est differentia graduum in sacris ordinibus; alia est in eodem gradu differentia dignitatum. Ordo autem alius est in potestate terrena vel saeculari, et alius in potestate spirituali.