CAP. VI. De potestate terrena.

Potestas terrena pertinet ad vitam terrenam. Et omnia quae ad terrenam vitam spectant subjecta sunt terrenae potestati. Haec autem omnia dupliciter pertinent ad jus terrenae potestatis, ut videlicet ipsa terrena potestas haec et possidentibus secundum justitiam distribuat; et contra injustitiam impugnantium defendat. Sicut autem praelatorum debitum est subjectis possidenda juste dispensare, et eos contra injustitiam defendere, sic subjectorum debitum est secundum instituta legum et rationabiles consuetudines, praelatis et in se et in suis servitium exhibere.

Est autem servitium aliud determinatum, sicut census et tributum quae annuatim solvuntur. Aliud fortuitum quod videlicet pro culpis ex casu accidentibus exigitur. Quod et ipsum licet secundum mensuram peccati legibus determinatum sit; in hoc tamen quodammodo determinatum non est, quia eventus ejus certus non est, neque exigi jure potest, nisi cum acciderit culpa pro qua persolvendum est. Haec ergo est discretio terrenae potestatis, ut sciatur quod Praelati subjectis, vel quod subjecti praelatis exhibere debent pro ipsa terra vel terrena substantia circa quam utrique debitum pensatur.