CAP. VII. Quomodo Ecclesia terrena possideat.

De his autem terrenis bonis ad terrenam vitam pertinentibus, quae vel possident praelati in subjectis, vel subjecti possident a praelatis; quaedam Ecclesiis Christi devotione fidelium concessa sunt possidenda; salvo tamen jure terrenae potestatis. Sic enim rationabile est et bonum; quia Deus noster pacis amator est, et nihil inordinatum approbare potest vera justitia. Spiritualis siquidem potestas non ideo praesidet ut terrenae in suo jure praejudicium faciat, sicut ipsa terrena potestas quod spirituali debetur, nunquam sine culpa usurpat. Sic igitur, quando hujusmodi quae ad terrenam spectant potestatem Ecclesiis Christi conceduntur, ii quidem largitores sunt muneris, hoc solum concedere possunt in ea quod possident; quia nec subjecti id quod suis superioribus debetur ad aliam possunt transferre potestatem, nec praelati in his quae juste a subjectis possidentur alienos possessores inducere. Hoc est ut nec praelati id quod subditorum est aliis tribuant, nec subjecti id quod praelatorum est immutare praesumant. Notandum tamen quod principes terreni in terrenis possessionibus quas vel in subjectis, vel sine subjectis possident, Ecclesiae aliquando concedunt solam utilitatem; aliquando et utilitatem et potestatem. Utilitatem sine potestate concedunt, quando fructum quidem possessionis ad usum Ecclesiae transferri decernunt; sed potestatem justitiae exercendae in ipsa possessione ad ejus jurisdictionem transire non permittunt. Aliquando et potestatem et utilitatem simul tribuunt. Ubi tamen diligenter attendendum est, quod licet Ecclesia fructum terrenae possessionis in usum accipiat; potestatem tamen exercendae justitiae per ecclesiasticas personas, aut judicia saecularia non potest exercere; potest tamen ministros habere laicas personas per quas jura ac judicia ad terrenam potestatem pertinentia secundum tenorem legum, et debitum juris terreni exerceat. Sic tamen ut et ipsum quod potestatem habet a principe terreno se habere agnoscat; et ipsas possessiones nunquam ita a regia potestate elongari posse intelligat, quando si ratio postulaverit et necessitas, et illis ipsa potestas debeat patrocinium, et illi ipse possessiones debeant in necessitate obsequium. Sicut enim regia potestas patrocinium quod debet alteri non potest dare; sic ipsa possessio etiam ab ecclesiasticis personis obtenta, obsequium quod regiae potestati pro patrocinio debetur jure negare non potest. Sicut scriptum est: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII).