|
Sciendum vero est quod justitia illa quae terrenae potestati in
subjectis data est, quinque modis determinatur, secundum personam,
secundum causam, secundum modum, secundum locum, et secundum tempus. Nam
quod aliquo modo licet, non statim omni modo licet, et ipsa justitia
nisi juste exhibita fuerit, justitiae nomen amittit. Quapropter quod
licet perspiciendum est diligenter quomodo licet, et considerandi sunt
modi quibus justitiae forma determinatur. Secundum personam aliquid
licet; et aliquid non licet, quemadmodum saeculari judici in personam
laicam si peccaverit manum mittere licet, in clericum non licet.
Secundum causam justitia determinatur, ut videlicet negotia saecularia a
potestate terrena; spiritualia vero et ecclesiastica a spirituali
potestate examinentur. Secundum modum sive mensuram justitia
determinatur, cum videlicet quaelibet culpa congrua et sibi convenienti
poena multatur, ut nec privatus amor in vindicta aequitatis aliquid
subtrahat, neque odium privatum adjiciat debitae severitati. Secundum
locum et tempus determinatur justitia; si ubi et quando convenit
judicium exercetur, et profertur veritatis sententia. Secundum personam
ergo justitia violaretur; si judex saecularis in ecclesiasticam personam
manum mitteret. Secundum causam, si ecclesiastica negotia examinanda
susciperet. Secundum mensuram, si mendacium vel maledictum suspendio
puniret. Secundum locum, si loca sacra violare praesumeret; et
confugientibus ad illa etiam reis et pro suis sceleribus condemnandis
inordinate violentiam inferre tentaret. Secundum tempus si sacris et
solemnibus diebus reverentiam non exhiberet, quando et his parcendum est
quibus pro culpis suis supplicia debentur. His igitur modis secularis
potestas justitiam exercere debet, legum instituta sequens, et nihil
praeter justitiam et veritatem approbans in judicando. Saecularis autem
potestas caput habet regem sive imperatorem ab illo per subjectas
potestates duces, et comites et praefectos, et magistratus alios;
descendens qui tamen omnes a prima potestate auctoritatem sumunt in eo
quod subjectis praelati existunt.
|
|