PARS TERTIA.

DE ECCLESIASTICIS ORDINIBUS.


CAPUT PRIMUM. De potestate spirituali et ejus corona.

Spiritualis potestas in clero ordinatur habens gradus et ordines dignitatum differentes. Primum signaculum clerici est corona, qua signatur ad partem sortis ministerii divini; cui servire regnare est. Corona quippe regale decus significat. Sic dicit beatus Petrus apostolus: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). Propter hoc igitur coma capitis clerico in modum coronae tondetur, et ipsa capitis summitas desuper nudatur et revelatur, ut per hoc detur intelligi, quod ad regiam in Christo potestatem assumitur; et quod inter ipsum et Deum deinceps velamen esse non debet, ut revelata facie, et pura mente Domini sui gloriam contempletur. Summum capitis summum est mentis. Denudatio capitis illuminationem significat mentis.