CAP. X. De subdiaconis.

Quinto loco est ordo subdiaconorum qui apud Graecos [rbu][p][o] [d][i][aac][k][o][n][o][i] vocantur. Isti sunt qui in Esdra Nathanei, id est in humilitate Domino servientes appellantur, ex quorum ordine fuit ille Nathanael, qui in Evangelio Salvatorem confiteri, et ab ipso meruit collaudari, dicente Domino: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Isti subserviunt levitis, et vasa corporis et sanguinis Christi ipsis ad altare deferunt, et iterum referunt.

De quibus quidem Patribus placuit, ut qui sacra mysteria contrectant, legem observent continentiae, sicut scriptum est: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Hi in templo Domini oblationes suscipiunt a populis. Ad istorum provisionem pertinet tantum de oblationibus ponere in altari, quantum sufficere possit populo Dei. Similiter ipsi corporales pallas et substratoria lavare, et aquam in baptisterium vergere debent; urceum quoque et aquam, manile et manutergium tenere, episcopo et presbytero, et levitis, pro lavandis manibus ante altare aquam praebere. Hi cum ordinantur sicut sacerdotes et levitae manus impositionem non accipiunt, sed tantum calicem vacuum et patenam vacuam de manu episcopi.

De manu vero archidiaconi urceolum cum aqua manile seu mantile, et manutergium, quibus mundare debent manus sacerdos et levita tractaturi divina sacramenta. Hoc officio usus est Dominus, quando facta coena cum discipulis linteo se praecinxit, et mittens aquam in pelvim pedes discipulorum lavit, et linteo extersit (Joan XIII).