|
Diaconorum ordo sexto sequitur loco, non sine aliquo senarii mysterio,
in quo propter perfectionem sui significatur operum perfectio. Hic ordo
in Veteri Testamento a tribu Levi habuit exordium. Praecepit enim Deus
Moysi ut post ordinationem Aaron et filiorum ejus, rursus tribus Levi ad
divini cultus ministeria ordinaretur, et consecraretur Domino, et
servirent pro Israel coram Aaron et filiis ejus in tabernaculo Dei;
ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in
circuitu tabernaculi ipsi castra constituerent, et in transportando
tabernaculo ipsi deponerent, rursusque ipsi componerent. A viginti autem
annis et supra jussi sunt servire in tabernaculo. Quam regulam etiam
sancti Patres in Novo Testamento constituerunt, quoniam haec aetas ad
portanda onera robusta est, quod illi ordini a Moyse institutum est.
Quod etiam in Novo Testamento repraesentatur, cum diaconis supra
sinistrum humerum stola ponitur, et casula in diebus jejunii super
eumdem humerum complicatur; quia quidquid laboris et sustinentiae in hac
vita toleramus, tanquam in sinistra portamus, donec in dextera, hoc est,
in aeternitate requiem habeamus. Hic ordo in Novo Testamento ab
apostolis initium sumpsit, quando sic legitur in Actibus apostolorum.
Apostoli septem viros boni testimonii plenos Spiritu sancto (Act. VI) ad
hoc officium elegerunt: et oratione praemissa manus eis imposuerunt
(ibid.). Et exinde apostoli et eorum successores decreverunt, ut in omni
matrice Ecclesia septem diaconi circa Aaram Christi sublimiori gradu,
tanquam columnae altaris assisterent, etiam non sine aliquo septenarii
mysterio. In quo figuratur ut septiformis gratiae spiritu fulgentes,
sancti sint corpore et spiritu. Hi sunt septem angeli in Apocalypsi tuba
canentes (Apoc. VIII). Hi sunt septem candelabra aurea (Apoc. I). Hi
voces tonitruorum (Apoc. IV). Ipsi enim clara voce in modum praeconis
admonent cunctos, sive ad orandum, sive ad genua flectenda, sive ad
psallendum, sive ad legendum, et audiendum verbum. Ipsi evangelizant,
ipsi sacramenta Dei dispensant. Sine ipsis sacerdos nomen habet,
officium non habet. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro
dispensatio sacramenti. Ipsis etiam sacerdotibus propter praesumptionem
non licet calicem domini in mensa tollere, nisi traditus eis fuerit a
diacono. Levitae hostias super altare ponunt, ipsi mensam Domini
componunt. Levitae operiunt arcam testamenti, quia non omnes videre
debent aut possunt alta mysteriorum quae operiuntur a levitis. Ipsi
albis induti vestibus assistunt altari, ut candore vestis munditia vitae
significetur, nitidique ad hostias et immaculati accedant. Tales enim
Dominum decet habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio,
sed perfecta mentis et corporis castitate splendeant. Quales enim
diaconi ordinandi sint, Apostolus plenissime docet scribens ad
Timothaeum (I Tim. III). Nam cum praemisisset de sacerdotum electione,
continuo subjunxit: Diaconos similiter irreprehensibiles; hoc est, sine
crimine: sicut episcopos pudicos, hic est a libidine continentes: non
bilingues, ne turbent habentes pacem: non multo vino deditos, quia ubi
ebrietas, ibi libido et furor dominatur: non turpe lucrum sectantes, ne
de coelesti militia lucra terrena sectentur. Post hoc subjecit: Hi autem
probentur primum; et sic ministrent nullum crimen habentes. Et hi itaque
sicut episcopi ante ordinationem probari debent; et si digni inventi
fuerint, sic demum ad sacrum ministerium admitti. Hi cum ordinantur,
solus episcopus manus eis imponit, quia ad ministerium non ad
sacerdotium applicantur, ponitur eis orarium, id est stola super
sinistrum humerum ab episcopo, ut hoc agnoscant se accepisse jugum
Domini; quo omnia ad sinistram, id est, praesentem vitam pertinentia
adversa fortiter tolerent, et divino timori subjiciant. Accipiunt et
textum Evangeliorum de manu episcopi, per quem intelligant se esse
praecones Evangelii Christi. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita
diaconis novum praedicare praeceptum est; praecipue evangelium quod
solis ipsis in Ecclesia pronuntiare licet. Ad ipsos pertinet assistere
sacerdotibus et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis
Christi, in baptismo scilicet in chrismate, in patena et calice.
Oblationes etiam inferre et disponere in altari, componere etiam mensam
Domini atque vestire, crucem ferre et praedicare Evangelium et
apostolum. Ad ipsos quoque pertinet officium precum, et recitatio
nominum. Ipsi praemonent aures ad Dominum, ipsi hortantur orare. Ipsi
clamant, et pacem ipsi annuntiant. Hoc officio usus est Dominus, quando
post coenam proprio ore et propriis manibus sacramenta confecta
dispensavit, et quando apostolos dormitantes ad orationem incitavit,
dicens: Vigilate et orate ut non intretis in tentationem (Matth. XXVI).
|
|