|
Septimo loco subsequitur ordo presbyterorum, qui in Veteri Testamento a
filiis Aaron sumpsit initium. Nam qui tunc sacerdotes vocabantur, hi
sunt qui nunc appellantur presbyteri, et qui tunc dicebantur principes
sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri autem interpretantur
seniores, quia seniores Graeci presbyteros vocant. Debent enim
presbyteri seniores esse in populo Dei; non tantum aetate corporis,
quantum prudentia morum, et maturitate bonae conversationis, sicut
scriptum est: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum
numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis
vita immaculata (Sap. IV). Distat autem hoc tantum inter pontifices, et
hujus temporis sacerdotes, quod solis pontificibus addita est clericorum
ordinatio. Basilicarum dedicatio, sacri chrismatis consecratio, manus
impositio, et communis super populum benedictio. In aliis autem
sacramentis sive scilicet catechizandi, sive baptizandi, sive missam
celebrandi, et consecrandi corporis et sanguinis Christi sacramentum,
sive in Ecclesia verbum faciendi, communis est utrisque dispensatio.
Summis ergo sacerdotibus supradicta idcirco singulariter reservata sunt,
ne eadem prorsus auctoritas potestatis ab omnibus passim vindicata,
inferiores erga superpositos insolentes redderet, et soluto obedientiae
vinculo scandalum generaret. Presbyteri successores et vicarii sunt
septuaginta discipulorum qui praecedebant Dominum Jesum in omnem
civitatem et locum quo ipse erat venturus (Luc. X). Ita quippe
presbyteri qui adjutores sunt episcoporum, rudes populo catechizando
initiant, baptizando unitati Ecclesiae incorporant, et in sacramentis
usque ad manus impositionem populo Dei ministrant. Episcopi vero
successores sunt apostolorum, qui ex necessitate ad adjutorium et
supplementum sui officii, in tanta multitudine populorum regendorum
ministerium sibi expetunt sacerdotum. Sicut Moyses in eremo septuaginta
viros elegit prudentes, quorum consilio et auxilio multitudinem tantam
facilius gubernaret. Sive inferioris sive superioris sint ordinis
sacerdotes, id est sive presbyteri sive episcopi, vicem gerunt summi
pontificis, dum populos delinquentes ad poenitentiam vocant, et
orationum suarum medicamento sanant. Unde Apostolus dicit: Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum
reconciliationis. Obsecramus ergo pro Christo reconciliamini Deo (II
Cor. V). In hoc igitur vice mediatoris funguntur sacerdotes, quod Deum
pro peccatis populi exorant, et poenitentes absolvendo reconciliant.
Quapropter convenit ut tanquam boni mediatores inter homines et Deum, et
praecepta Dei ad populum deferant, veritatem praedicando, et preces
populi Deo offerant pro peccatoribus intercedendo. Mediator autem, ut
ait Apostolus, unius non est (Galat. III), quia discordes reconciliare
non potest, qui utrinque societatis pace, et amicitiae vinculo concors
non est; sed idcirco sacerdotes cum Deo pacem habere per eminentiam
sanctitatis, et cum proximis concordiam servare debent, per affectum
compassiones. Quales ergo debeant esse presbyteri Apostolus scribens ad
Titum insinuat, dicens: Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut
constituas per civitates presbyteros quemadmodum tibi disposui. Si quis
sine crimine est, unius uxoris vir habet filios fideles, non in
accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum esse sine
crimine (Tit. I). Qua sententia ostendit etiam presbyteros sub
episcoporum nomine taxari. Unde et ad Timotheum de ordinatione episcopi
et diaconi scribit de presbyteris tacens, quos sub nomine episcoporum
intelligendos reliquit. Quapropter tales etiam in Ecclesia presbyteros
constituendos esse, sicut episcopos, et Apostolus asserit, et canones
apostolicam auctoritatem secuti testantur. Presbyteri cum ordinantur;
episcopo eos benedicente, et manus super capita eorum tenente, omnes
presbyteri qui praesentes sunt manus juxta manum episcopi super capita
eorum levant, et Spiritum sanctum super eos qui ordinantur invocant.
Unguntur presbyteris manus sicut episcopis, ut cognoscant se hoc
sacramento gratiam consecrandi accipere, et opera misericordiae erga
omnes pro viribus exercere debere. Unctio capitis specialiter ad
episcopum pertinet, ut intelligat se vicarium illius esse de quo
scriptum est: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae (Psal. XLIV). Hi
post invocationem sancti Spiritus stolam super utrumque humerum
accipiunt, quae in modum sustentaculorum dextrum latus munit et
sinistrum, ut ex hoc intelligant se per arma justitiae a dextris et a
sinistris esse munitos, ut eos nec adversa frangant, nec prospera
extollant. Accipiunt et calicem cum vino, et patenam cum hostiis de manu
episcopi, quatenus his instrumentis potestatem se accepisse agnoscant,
placabiles Deo hostias offerendi. Ad ipsos pertinet sacramentum corporis
et sanguinis Domini in altario Dei conficere, orationes dicere, et
benedicere dona Dei. Hoc officio usus est Dominus noster Jesus Christus,
quando post coenam panem et vinum in corpus et sanguinem suum
commutavit, ut in memoriam suae passionis idem facerent discipulos
moriens instituit. Hoc quoque excellenter officium implens exhibuit,
quando ipse sacerdos et hostia seipsum in arca crucis propter peccata
generis humani obtulit, et proprium sanguinem sancta aeterna ingrediens
coelestia et terrena pacificavit. In quo apparet quanta sit excellentia
sacerdotalis officii, per quod quotidie in altari passio Christi
celebratur, et reus quisque a peccatis conversus Deo reconciliatur.
Quibus omnibus de sacerdotali officio breviter pertractatis admonendi
sunt Christi sacerdotes, quatenus sicut excellunt ordinis dignitate, sic
excellant vitae sanctitate, ut plebs eis commissa atque eorum
disciplinis edocta, gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in
diem proficiat.
|
|