|
Sacri canones definiunt nullum in episcopum eligendum, nisi qui prius in
sacris ordinibus religiose fuerit conversatus. Sacros autem ordines
diaconatus et presbyteratus tantum appellandos censent; quia hos solos
primitiva legitur Ecclesia habuisse, et de his solis praeceptum habemus
apostoli. Subdiaconos tamen quia et ipsi sacris altaribus administrant,
opportunitate exigente in episcopos eligi concedunt. Sed rarissime et
ipsum non sine Romani pontificis sive metropolitani licentia; si tamen
spectatae sit religionis, et probabilis scientiae. Ad episcopum
specialiter pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris, et
confectio chrismatis, manus impositio, et communis super populum
benedictio. Ipse praedicta officio et ordines ecclesiasticos distribuit,
ipse sacras virgines benedicit. Dum enim praecessit unusquisque in
singulis, iste praeordinator est in cunctis. Nullus episcopus alium in
episcopum sine metropolitani consensu consecrare debet, nec
metropolitanus ordinare episcopum nisi tribus ad minimum episcopis
praesentibus, aliis omnibus qui in eadem provincia sunt episcopis
assensum dantibus. Cum vero ordinatur, duo episcopi ponunt et tenent
Evangeliorum codicem super caput, et super verticem ejus, et uno super
eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi qui adsunt manibus
suis caput ejus tangunt. Ungitur autem sacra unctione caput ejus, quia
omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis
in ipsa chrismatis sancti unctione, et significatur, et confertur.
Ordinando autem pontifex manum imponit. Evangelicam vero lectionem
diaconus legit; confirmationis autem epistolam notarius scribit. Denique
et ordinator et ordinatus in ipsa ordinatione uterque missam celebrare
debet. Et haec quidem forma consecrandis pontificibus a sanctis Patribus
tradita est.
|
|