CAP. XIV. De archiepiscopis.

Sed quando archiepiscopus electus ordinandus fuerit, omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropolitanam convenire debent, ut ab omnibus ipse ordinetur. Oportet enim ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur, alioquin cassa judicatur consecratio. Statutum est autem ut archiepiscopus intra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam et pallium suscipiendum ad apostolicam sedem mittat, quod amplius habere episcopo dignoscitur. Archiepiscopus enim episcopis praeest, et pallium portat.