CAP. XV. De summo pontifice.

Quia sedes apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur Ecclesiis, atque supra se metropolitanum habere non potest: cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum antistitem ad apostolici culminis apicem provehunt. Facta autem electione si forte casus vel violentia aliqua obstiterit, ut is qui electus est in apostolica sede juxta consuetudinem inthronizari non valeat; electus tamen quemadmodum statutum est, sicut papa, auctoritatem obtinere debet regendi sanctam Romanam Ecclesiam et disponendi facultates illius.