|
Ad primicerium pertinent acolythi, exorcistae, lectores atque
psalmistae, id est cantores. Signum quoque dandum pro officio
clericorum, pro vitae honestate, et officium cantandi peragendi
sollicite: lectiones, benedictiones, psalmos, laudes, offertorium et
responsoria: quis clericorum dicere debeat. Ordo quoque et modus
psallendi in choro pro solemnitate et tempore. Ordinatio quoque pro
luminaribus deportandis, si quid etiam necessarium est pro reparatione
basilicarum, quae quales sunt in urbe, ipse denuntiat sacerdoti.
Epistolas episcopi pro diebus jejuniorum parochianis per ostiarios
dirigit. Clericos quos delinquere cognoscit, ipse distringit; quos vero
emendare non valet, eorum excessum ad agnitionem episcopi defert.
Basilicarios ipse constituit, et matriculas ipse disponit. Quando autem
primicerius absens est, ea quae praedicta sunt ille exquirit, qui ei aut
lege est proximus, aut eruditione his explendis certus.
|
|