CAP. II. De clericis.

Clericus quippe secretorum Dei non ignarus esse debet, quia nuntius ejus est ad populum. Tondentur etiam capilli capitis usque ad apertionem et revelationem sensuum, id est oculorum et aurium ut eum ab audiendo et intelligendo verba Dei, terrenorum occupatio, quae per capillos significantur, non impediat. Postquam autem clericus factus est debet deinceps de stipendiis Ecclesiae sustentari, et sub tutela et custodia spiritualium magistrorum, scientia divina et ecclesiastica disciplina erudiri, quatenus ad sacros ordines ministerii divini cum ratio poposcerit digne possit accedere. Nemo ad clerum assumendus est, nisi sub titulo certo. Qui enim caput non habent acephali sunt, non clerici.