|
Ordinationes autem sacras, scilicet presbyterorum et diaconorum non nisi
certis temporibus fieri debere sancti Patres decreverunt, id est jejunio
quarti mensis et septimi, et decimi, et initii quadragesimalis ac
medianae quadragesimae die Sabbati circa vesperam jejunio celebrato.
Quando vero episcopus ordinationes facere disponit, omnes qui ad sacrum
ordinem accedere volunt, feria quarta ante ipsam ordinationem evocandi
sunt ad civitatem, una cum presbyteris qui eos praesentare debent. Tunc
ergo episcopus e latere suo eligere debet sacerdotes, et alios prudentes
viros, gnaros legis divinae, et exercitatos in ecclesiasticis
sanctionibus, qui ordinandorum et vitam et scientiam sine favoris
gratia, aut muneris cupiditate, secundum veritatem diligenter
investigent, ut sic per tres continuos dies diligenter examinati,
Sabbato tandem qui probati fuerint episcopo consecrandi praesententur;
benedictiones vero pontificum diebus tantum Dominicis celebrandas esse
sacri canones sanxerunt.
|
|