CAP. XXIII. Quales sunt eligendi ad sacros ordines et quales non.

De vita autem et conditione eorum qui ad sacros ordines eliguntur multa nobis patres documenta reliquerunt.

Nam quid a sacris ordinibus non impediat eos qui probatae fuerint conversationis placuit definire. Qui a medicorum incisione forte claudi efficiuntur, vel pro aegritudine sive per violentiam absciduntur; et qui non sponte, sed casu aliquod membrum sibi amputaverunt; si tamen tale fuerit ut ab opere administrationis non impediat, et laici qui non concubinam nec pellicem norunt, nec bigami exstiterunt, et in caeteris sine crimine vixerunt; liberi quoque qui a dominis suis ita manumissi sunt, ut in eis nullum obsequii jus aut potestatem observaverint, et sine crimine vixerint, hos in clerum assumi posse sine contradictione sanxerunt. Publice vero poenitentes, criminosos, illiteratos, bigamos, repudiatarum maritos, ex adulterio natos, ab haereticis baptizatos, et qui seipsos absciderunt, a sacris ordinibus arcendos, et energumenos in clerum non recipiendos. Sed et filios presbyterorum ad sacros ordines non admittendos, nisi quos vel habitus religionis, vel spiritualis vitae honestas commendat. Poenitentes vero si necessitas exegerit inter ostiarios deputari, vel inter lectores, ita ut Evangelium vel Epistolam non legant. Si autem ordinati sunt inter subdiaconos haberi concedunt, ita ut manum non imponant, nec sacra contingant. Poenitentes autem dicimus eos qui post baptismum pro homicidio, aut pro diversis criminibus, aut gravissimis peccatis, publicam gerentes poenitentiam sub cilicio, divino fuerint altario reconciliati. Similiter transmarinos et incognitos homines, sive clericos aliarum ecclesiarum, neque ordinari neque ordinatos recipi concedunt, sine commendatitiis litteris episcoporum suorum.